Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 9.
| 1 | Sed cum iam multimodis virtutum fulgeret studiis, famaque eius per diversa orbis spatia gratia crescente praecelleret, defuncto Viromandensium urbis pontifice, in eius locum consecratur episcopus. |
| 2 | Ubi conversatione coelesti ter quinis annorum circulis in sanctimonia ipsius officii sacerdos exstitit pretiosus; et nisi quod percussor corporis defuit, martyrium confessor implevit. |
| 3 | Sustinuit iugiter diabolo praeliante calumniam, sed pervenit victor meritis ad coronam. |
| 4 | Tunc pontifex beatissimus, membrorum compage, protenta longaevitate defessus, spiritum requiem deprecatus emisit, et convexa coeli athleta triumphalis ascendit. |
| 5 | Inter reliquos, etiam asseverante (ut vidit) Willacario presbytero, quando sanctus Medardus accepit corporis transitum, ipsius horae momento coeli prorsus aperti sunt et ante sancti corpusculum fere per tres horas divina luminaria cunctis videntibus astiterunt; moxque in terra grande fluxit diluvium, ita ut plueret multum calida aqua de nubilo. |