| 1 | Quadam vice praecelsus Clotarius rex in procinctu, Francorum movens exercitum, cum transisset fluvium, cuius est Sumina vocabulum, omnia quae inveniebant loca praedantes et pecora, pervenientes inter castellum quod fertur Noviomagum, et Isaram fluvium, quidquid fuit vehiculorum, carra, vel summas trahentium, pedes affigentes, de loco nullatenus moverunt per triduum. |
| 2 | Ad villam sancti Menardi, quae Sellentiacum dicitur, occurrunt viro sanctissimo; et data oratione discaricantes quae tulerant, laxati pergunt itinera. |