monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 6.
Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 5. <<<     >>> 7.

Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 6.

1 Accidit etiam simile sub hac proditione mysterium.
2 Dum viator quidam iuxta domum eius agendi itineris copia praeteriret, capiens illius callida fraude iuvencum, furti scelere tintinnabulum collo praeripuit; atque hiatum ipsius impressi graminis fraude condemnans, nullius contemplatione deprehensus abscessit; et cum iam se censuit vel criminis evasisse periculum, vel sortitum compendia fuisse per furtum, obstaculo nullo serata, ipsa dedit praeda tinnitum, cupiens domini redire praesidio: quae quamlibet abditis penetralibus studio diligenti locata vel ferrata claustrorum obsecratione retrusa maneret, tinniente ambitu scelus nullo modulante vulgabat, hiatu ingenti vomens, auctorem criminis querela geminante confudit.
3 Tunc latro praeterita memorans, confusa mente perculsus, revexit domino territus quod abstulerat, quod etiam pietatis studio non servabat.
4 Ita demum reddita iuri naturae, coepit species se non animata celare, nec sonitu se nisi pulsa detegere.
5 Sanctus igitur athleta Christi, absque reatu proprio, pro delicto confunditur alieno; atque ideo mercedem reo pro culpa tribuit, ne inani ambitione tristior remearet.
Venantius Fortunatus HOME

vat5771.545