monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 8. > 5.
Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 4. <<<     >>> 6.

Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 5.

1 Pari igitur meruit poena percelli, vel perdurante insidia coerceri, qui vasa eius, domum nocturna obreptione praeveniens, distenta melle, furatus fuerat.
2 Custodes deceptione callida fallere potuit, pecus quod rapuerat temerarius non evasit.
3 Castrorum habitacula sublatae apes cum indignatione linquebant; ubique furem non casto ditantes opere, sed aculeorum saevitia persequentes, quousque latronis detecta confusio, sancto quod fraudaverat reddidit, et veniam prostratus invenit; sed nec immerito pia sacerdotis indulgentia reum non damnabat ex crimine, quem ipsa ultrix praeda torquebat.
Venantius Fortunatus HOME

vat5771.545