monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 4.
Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 3. <<<     >>> 5.

Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 4.

1 Contigit ergo ut, autumni tempore, fructus mitescente botri succo, varicantem vindemiam ubertas ostenderet, per quam latronis temeritas eius gratiam publicaret.
2 Intempesta igitur nocte, cum potius in humanis corporibus, curarum diversitate seclusa, dominante silentio, blandi soporis onus incumbit, vineam suam, cupiditate fraudis impulsus, latro capiendus expetiit, tenendus irrupit.
3 Tunc praedam gladio secante corripiens, ipse magis praedatus, intra patentia septa constringitur; et quod effringere violentus voluit, nequaquam evasit.
4 In posterum, suo crimine captivatus, gustum habere de fructu non meruit, et redeundi aditum ebrius non invenit; nec mittere poterat quod praesumpserat, nec auferre fas habuit quod ambiebat; sed cum inibi primo diluculo, rei praescius, vineae dominator occurreret, furem reperit, quem sua iam praeda praevinxerat, et uterque alium mutato iure servabat.
5 Tunc usque adeo sancti ultio rei saevit in crimine, ut uvas propria manu discerpens, augmentum magis illi profusa oblatione tribueret, et delictum obiurgatione castigans, remeandi aditum indulgeret.
Venantius Fortunatus HOME

vat5771.545