Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 2.
| 1 | Pater igitur huius, nomine Nectardus, de forte Francorum genere, non fuit infimus libertate. |
| 2 | Mater vero Romana, nomine Protagia, absolutis claruit servitute natalibus: quae in Christi tabernaculis (ut censemus) pretioso fecunda partu plus placuit, quam si integritate servata nequaquam se vinculis virilibus tradidisset; quorum in Viromandensi territorio et habitatio fuisse dignoscitur, et origo. |
| 3 | In qua urbe cum adolescens ad scholam recurreret, casululam, quam ei sua genitrix fecerat, per ipsum ad artificem componendam direxit: quam in itinere caeco a se invento mox praebuit. |
| 4 | Similiter quidquid ad escam accipere deberet, dum suorum parentum gregem pasceret, si pauperem vidisset, cibum egenti porrigebat, ipse ferens inopiam, diei ducens ieiunia. |
| 5 | Nec illud est reticendum rei gestae mysterium. |
| 6 | Dum adhuc esset in scholis vir sanctus, parvus et innocens, dicit ad Eleutherium quemdam puerum, quod publica in actione comitivam assumeret, et cum triginta annorum vitae spatium caperet, ipsum dixit futurum summum Dei pontificem, qui in Tornaco civitate pastor est datus Ecclesiae. |
| 7 | Ita sanctus quod praedixit quasi propheta divino spiritu iam probavit. |