Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 1.
| 1 | Beatissimi Medardi antistitis Vitam, quae per universum orbem virtutum propalatur insignibus, nequivimus silentio praeterire, quamvis non valeamus gestorum cuncta perstringere. |
| 2 | Et quia solemnitatis eius diem, veneratione perspicuum, omnium populorum catervas quotannis expetere, depositionis suae commemoratio principalis invitat; crescat in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio, dum sanctorum panditur magnitudo, ut si in hac rarus sit qui existat imitator operis, cunctos tamen faciat eius intercessio potiores. |
| 3 | Huius ergo originem propterea primum suggestio nostri sermonis insinuat, ut nullus forsitan desperationis obstaculo magis culpandus offendat, quoniam Deum integro amore diligere, non facit gentium divisa discretio, sed unita fidei plenitudo, ne divina gratia, quae volentibus cunctis generalis ostenditur, specialis esse iudicio fallente credatur. |