monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20. > 1. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 2. > 3. > 15. > 11. > 22. > 13. > 18. > 25. > 17. > 12. > 23. > 19. > 16. > 26. > 10. > 27.
Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 26. <<<    

Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 27.

1 O gloriosissimum virum, cuius merita adeo valuerunt apud Crucifixum, ut crux quae ceciderat in terram sine ullius adminiculo ad locum unde ruerat reverteretur illaesa! O venerabilem Christi pontificem, custodia angelorum iugiter munitum! cuius virtute nec olei liquor damnum, nec ulla illarum confractionis sustineret detrimentum.
2 Vere etenim illius gaudens anima gloriatur felicitate aeterna, habens lampadem sanctam cum inexstinguibili lucerna, quia sine laudis humanae pompa eius manus nunquam cessavit ab opere misericordiae, quod indicatur huiusmodi liquore.
3 Illius potentia haec edita sunt miracula, qui per crucis tropaeum a morte perpetua genus redemit humanum, et a peccatis mundatum dedit conscendere coelum.
4 Et quoniam gloriosissimi antistitis Leobini praeclara miraculorum praeconia ob venerandam annua devotione memoriam narravimus recolenda, de innumerabilibus videlicet pauca, submissis precibus tanti patroni imploremus sanctitatem ut qui eum fecit coruscare miraculis, nos faciat exuberare operibus bonis, concedatque nobis praesentis vitae cursum sine offensa transcurrere, continuamque pacis tranquillitatem obtinere, et in futuro saeculo ad eius consortium feliciter pervenire, qui in Trinitate vivit et gloriatur Deus per omnia saecula saeculorum.
5 Amen.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12710.49