monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20. > 1. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 2. > 3. > 15. > 11. > 22. > 13. > 18. > 25. > 17. > 12. > 23. > 19. > 16. > 26. > 10. > 27. > 2. > PARISIACAE URBIS ANTESTITIS. > 24.
Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 23. <<<     >>> 25.

Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 24.

1 Operae pretium est et illud insigne miraculum huic ordini inserere quod vir sanctus quamvis nesciens peregit in corpore.
2 Quodam tempore dum memoratus episcopus parochiam Dunensis pagi cum suis pergeret visitandam, filia unica cuiusdam ex parochianis, nomine Baudoleni, genere et opibus illustris viri, ita vi febrium et longa aegritudine tenebatur astricta, ut iam sepultura praepararetur cum exsequiarum pompa.
3 Hic audiens sanctum Leobinum ex proximo venientem, concito gradu eius praesentatur conspectui, petens ab eo suam benedici domum, et tam sibi quam suis omnibus eulogias dari.
4 Sanctus itaque Leobinus mature consurgens, ad memoratum Baudolenum ut spoponderat perveniens, dum ingrederetur domum, eius puella ea qua gravabatur infirmitate in lecto efficitur mortua.
5 Nulli enim fideli constat dubium ut per resurrectionem puellae a mortuis nomen sancti antistitis clarificatur in populis.
6 Praefatus namque vir Baudolenus volens se in conspectu pontificis hilariter continere, sub attestatione omni domui suae praecepit mortem defunctae cuiquam nullo modo pandere; sed quia sine dolore nemo amittit quod cum amore possidet, diu celare non potuit quia interior dolor cordis patefecit exteriorem tristitiam corporis.
7 Ut autem sanctus Dei moestam illius domus conspexit familiam, tristitia correptus et ipse ab apparatu prandii aliquatenus se suspendens, basilicae templum ingressus ac pavimento corpore prostratus cum lacrymis Dominum deprecatus est, ut tristitiae causam qua moerens domus anxiabatur sibi ostendere dignaretur.
8 Oratione expleta, ut senex surrexit de pulvere, puella exanimis surrexit de morte.
9 Tunc iam dictus Baudolenus admirans tantae virtutis excellentiam, cum omni domus suae familia pedibus sancti prostratus, omnia quae facta fuerant humiliter indicavit.
10 Unde et immensas ei gratias a luctu in laetitiam retulit.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12710.49