Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 23.
| 1 | Illud etiam opitulare miraculum nobis est ad memoriam reducendum quo vir sanctus Leobinus illustris episcopus refulsit in populo. |
| 2 | Quidam beatus vir nomine Caletricus, nobilis genere, sed nobilior meritis, post excessum beati Leobini Carnotis constitutus episcopus, dum in presbyterii gradu se tam in conspectu Dei quam in oculis hominum sancta conversatione redderet gratum, tanta infirmitatis angustia est correptus, ut vix ultimo palpitaret anhelitu. |
| 3 | Cuius venerabilis germana nomine Mallegundis, directis velociter missis ad sanctum episcopum, ut ad leviandum fratris sui infirmitatem benedictum dirigeret oleum. |
| 4 | Ipse vero cum oleo praesentialiter veniens silentium ab omnibus postulavit dicens: Domine qui omnia nosti, si hunc famulum tuum Ecclesiae tuae vel populo iudicas necessarium, tua opitulante virtute, restitue sanum. |
| 5 | Tunc ille aeger statim ut sacrae unctionis oleo est perunctus, tantae sanitatis gratia est restitutus, ut nullius infirmitatis molestia unquam eius membra fuissent attacta. |
| 6 | Ad comprobandam autem sancti viri virtutem reliqua olei pars in tantam constat pulchritudinis claritatem conversa, ut cunctis qui aderant non olei nitor, sed crystalli videretur clarescere splendor. |
| 7 | Nimirum illud praefigurans, ut qui futurus erat episcopus per ministerium episcopale oleum consecrationis sanctificaret et divinis virtutibus per coelestem gratiam splendesceret. |