monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20.
Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 19. <<<     >>> 21.

Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 20.

1 Nec illud silentio praetereundum est miraculum quod nobiliter virtutibus floret egregium.
2 Quaedam Deo devota ex monasterio puellarum, cum tunicam domni Leobini causa consuendi accepisset, et de novo filo resarciens refecisset, vetus filum ex ea accipiens ad suam zonam ex fide ligavit.
3 Soror vero eius saecularis, quae pavore concussa ad eum confugerat, diluculo consurgens cinxit zonam sororis, cui inerat filum pontificis alligatum.
4 Tum daemon, a quo antea arrepta fuerat, sentiens circa puellam aliquid magnum et diu ferre non posset, acrius eam vexare incipiens clamavit per os puellae tunicam domni Leobini velut ignem sufferre non posse.
5 Cum hac itaque vociferatione daemon egrediens, puella tristes fetores eius pariter cum sanguine evomuit.
6 Hoc quippe miraculum non illo videtur inferius quod in muliere haemoroissa a Domino constat patratum, quia sicut illa ex tactu fimbriae sanata est a profluvio sanguinis, ita et ista ex tactu fili erepta est a vexatione daemonis.
7 Illa autem liberata, tam a laqueis inimici quam a curis saeculi, devovit se omnibus diebus servituram Domino, coniuncta sorori in eodem coenobio.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12710.49