Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 19.
| 1 | Inseratur in pagina qualiter per sanctum virum evanuerunt incendia. |
| 2 | Quodam tempore dum beatus Leobinus cum Medeveo consacerdote a saepedicto rege Parisios fuisset invitatus, dies Paschae, vice pontificis illius loci defuncti, episcopaliter transegisset, a parte basilicae B. Laurentii noctu edax ignis exsiliens domos pendulas quae per pontem constructae erant exurere coepit, et non solum ex vicino fluvio incessanter aqua superfusa non acquievit, sed etiam civitati proximis civibus, ut universa consumeret, magnum timorem incussit. |
| 3 | Ut autem rex ob clamorem populi expergefactus, sopore quietis abrupto, causam tumultus agnovit, confestim ad beatum Leobinum dirigit missum, ut celerrime veniens succurreret civitati. |
| 4 | Sed dum multis hortantibus ut ante eum iret locum quo magnum flagrabat incendium, ait: Viri fratres, illic occurrendum est nobis unde contra flammae globum divinum potius quam humanum imploretur auxilium. |
| 5 | Qui cum pergeret ad ecclesiam, et in terram prostratus divinum efflagitaret suffragium, fretus oratione, una cum sacerdote, ad ignem properavit impiger. |
| 6 | Mox ignis eius oratione compressus in semetipso deficit, vires quas incendendo aedificia assumpserat obliviscitur, et ita flamma eius interventu consumitur, ut in semetipsa mortua penitus consopiretur. |