monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20. > 1. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 2. > 3. > 15. > 11. > 22. > 13. > 18. > 25. > 17. > 12. > 23. > 19. > 16.
Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 15. <<<     >>> 17.

Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 16.

1 Suscepta igitur pontificali reverentia, qualiter quantumve se gesserit in lege mandatorum Dei, verborum affluentia non facile est disserendum.
2 Erat enim vir apostolicus, splendidissima veluti ardens in domo Domini lucerna, sermone nitidus, dogmate facundissimus, praedicatione egregius, mente serenus, mira patientia benignus, parcimoniae studiis semper intentus, misericordiae operibus devotissimus, angelicae quoque castitatis candore super nivem dealbatus, omniumque virtutum copia ditatus, et euprepia decoratus vita.
3 Et ut probaretur esse Dei amicus, fidelis quoque servus et prudens sequentia reserabunt miracula.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12710.49