Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 15.
| 1 | Interea quidam illorum scientes beatum Leobinum ad episcopatus non velle conscendere dignitatem, consilio inito, miserunt ad eum ut aliquem de suis monachum, pontificali infula dignum, eis transmitteret ordinandum. |
| 2 | At ille eorum dictis libenter obtemperans, deputat unum ex suis discipulis, tantae ordinationi invehendum, instruens et docens qualiter se in regimine agere deberet, et in sanctitatis apice exhibere. |
| 3 | Sed frater nolens solus sine abbatis sui praesentia illi concilio properare, obnixe postulavit ut cum ipso illuc pariter pergeret. |
| 4 | Surgens igitur senex profectus est simul, et pervenit Carnotis, quemadmodum fuerat deprecatus. |
| 5 | Qui dum in quadam mansione hospitaretur, et vidisset nocte in somnis pavimentum nucibus stratum, divina, ut credimus, iussione ei iniunctum est quatenus emundatis testis nucleum sibi nitidum reservaret. |
| 6 | Transacto igitur noctis tempore, cum in crastinum vellet offerre monachum, ut ab eo postulatum fuerat, episcopum ordinandum, et populi consensus non esse decerneret recipiendum, regis dictum illico in medium est prolatum, et inde recitatum quod ad regis imperium et totius populi votum Leobinum oporteret episcopum ordinandum. |
| 7 | Ipse vero renuens et indignum se iudicans tanti regiminis suscipere curam, ad pedes episcoporum porrectus extenditur, excusationem apponens, illud quod imponebant nec implere posse, nec perficere opus. |
| 8 | Sed reluctantibus omnibus, atque eius excusationi non acquiescentibus, somnium quod viderat congrua interpretatione coniicitur, scilicet quod per nucleum a suis testis emundatum populus esset ab eo regendus; qui deposita austeritatis rigiditate, quandoque esset suo regimine corrigendus, nectareoque sui dogmatis pabulo nutriendus. |
| 9 | Exinde sine mora, plaudentibus populis ac Domino in excelsis maximas referentibus odas, Leobinus quem votis omnibus postulabant, Carnotenae urbis Ecclesiae praeficitur episcopus, et contra callida antiqui hostis machinamenta constituitur pastor egregius. |
| 10 | Qui postea rigorem sui propositi indeficienter servans, sine pompae ostentatione monachum se, ut ante fuerat, in suo proposito perseverabilem demonstrabat. |