monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20. > 1. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 2. > 3. > 15. > 11. > 22. > 13. > 18. > 25. > 17. > 12. > 23. > 19. > 16. > 26. > 10. > 27. > 2. > PARISIACAE URBIS ANTESTITIS. > 24. > 21. > VITA GERMANI EPISCOPI PARISIACI II. BREVIOR. VITA SANCTI GERMANI EPISCOPI V. KL. IUN. > 14.
Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 13. <<<     >>> 15.

Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 14.

1 Interea beatus Aetherius, Carnotensis urbis episcopus, vitae suae cursu consummato, migravit ad Dominum.
2 Cumque de successore eius varia esset inquisitio, Rex coeli Dominus, in cuius manu cor regum est, Childeberti regis cor ita sua inspiratione inflexit, ut de beato Leobino monacho pontificem in successorem eligendo rogale daret decretum.
3 Universi namque qui aderant, beatum Leobinum non solum a rege, sed a Deo esse electum alacri corde laetantes, consono ore et concordi voto conclamare coeperunt, eum cathedra episcopali in successione adfore dignum.
4 In hac ergo electione cum universus assentiret populus, quod non absque livore invidiae actum esse credimus, quidam episcoporum coeperunt resistere et contradicere eius ordinationi, eo quod modica pars naris, quondam incumbente cancri aegritudine, mutilata videretur.
5 Sed voce omnium unanimiter conclamantium oppressa invidiae illatione et penitus frustrata, vir sanctus secundum Dei dispensationem et populi electionem, ordinandus decernitur.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12710.49

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik