Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 13.
| 1 | Non multo post tempore, a beato Aetherio pontifice ei iniunctum est ut causa proficiendi in melius, sanctum Caesarium Arelatensem episcopum inquirere et adire deberet intrepidus. |
| 2 | Ad quem cum pervenisset S. Leobinus, pariterque cum eo beatus Albinus, qui comes eius itineris fuerat, requisitus a beato Caesario cur tanti itineris laborem assumpsisset, respondit beatus Albinus se tantummodo sui desiderii causa venisse: beatum vero Leobinum, derelictis fratribus, quibus praepositus fuerat, Lirino properaturum, ubi fratribus eiusdem monasterii derelictis Lirino foret subiiciendus, accedens ibi omnibus fratribus desideraret esse subiectus. |
| 3 | Tunc sanctus Caesarius, corripiens eum ut celeriter reverteretur, ait: Vide, frater, ne fratres, te absente, vim regulae frangant, et quasi oves sine pastore in direptionem veniant; quia si hoc contigerit, tuae reputabitur culpae, et omnis eorum iniquitas in tuum redundabit caput. |
| 4 | Hac ergo trementi admonitione prosternatus, ad regendos praedictos fratres quantocius ad propriam revertitur cellam. |
| 5 | Comperiens autem eosdem fratres nihil in se habere invidum, nihil maledictioni aut obtrectationi obnoxium, omnes aequaliter diligens, omnes hilariter intuens, Deo omnipotenti immensas retulit gratias, qui eos ad tantae unanimitatis concordiam perduxit. |