monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20. > 1. > 6.
Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 5. <<<     >>> 7.

Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 6.

1 His nempe suppliciis miserabiliter afflictus, licet semivivus, divina tamen suffragante ope ereptus, cum duobus fratribus Eufronio et Rustico, adire iterum sanctum Avitum in vasta Pertici solitudine commorantem; quos ille fraterna charitate recipiens, et illos duos fratres praedictos per congrua sibi officia disponens, ut cognovit beati viri mentem coelesti bonitate uberius enitescere, eum cellarii praefecit officio.
2 In cuius ministerii dispensatione ita se reddidit providum, ut nec superpetenti daret aliquid superfluum, nec indigenti congruum subtraheret alimentum.
3 Adeo namque beatus Avitus eius obsequium sibi conspexerat gratum, ut suae fragilitatis corpus, ieiunio maceratum et senio attenuatum, nullo tamen alimento reficeret, nisi quod beatus Leobinus sua industria praeparasset.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12710.49