Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 5.
| 1 | Interea dum Francorum dura ferocitas contra Burgundiones bella concitaret, et eiusdem cellae monachi eorum metu huc illucque diffugerent, praedictus sanctus cum altero sene illic remansit intrepidus. |
| 2 | Interpellatus ergo ille alter senex a Barbaris ut res monasterii totius panderet, respondit beatum Leobinum omnes easdem res scire, se autem ab earum cognitione alienum esse. |
| 3 | Hac ergo excusatione illo priore sene ab inquisitione liberato, coeperunt praedicti barbari hominem Dei molliter alloqui, ut si quid ex eisdem rebus nosset, praesentialiter panderet. |
| 4 | Qui cum per eum suis blandimentis nihil possent ex his quae quaerebant investigare, multimoda poenarum genera excogitantes apponere tentant. |
| 5 | Nam frontem eius chordis fortiter circumdantes, et pedes fustibus astringentes, et saepe eum in gurgitem submergentes, sicut nec blanditiis, ita nec tormentis ab eo aliquid extorquere potuerunt. |
| 6 | Sanctus vero Leobinus inter utrumque constanter perdurans, maluit ferre supplicia iniquorum, quam revelare secreta monachorum. |