| 1 | Quidam autem diaconus illustris nomine Nileffus, cognoscens eum velle adire beatum Avitum, qui tunc temporis morabatur eremita in Pertico [le Perche], dulci affatu ipsum alloquitur dicens: Agnosco, frater, de minimis ad maiora te velle conscendere, sed quae tibi incoepto scientiae institutionis proposito proficiant, tribus verbis te instruere curabo, id est, nulli episcoporum te obsequiis obliges, quia inter bonos bonus, multos invenies detractores. |
| 2 | Aliud moneo ne quorumcunque hominum basilicam regere, aut petitor ambias, aut expetitus acquiescas, ne inter diversos mores aut rigorem monachi perdas, aut si blandimentis non consentias, detrahentes tamen vix sufferas. |
| 3 | Tertium praemoneo ne parvae te socies cellulae, quia dum singuli praeponere sibi cupiunt, nulli obedientia ministratur |