Venantius Fortunatus, Vita S. Leobini, 1.
| 1 | Igitur beatissimus Leobinus [saint Lubin] Pictavorum urbis indigena, dignis ortus parentibus fuit; quibus tantae humilitatis devotione se subdidit, ut in pueritia primaevae aetatis positus per hoc diceretur meritis approbatus. |
| 2 | Hic bonae indolis in adolescentia florens, discendarum litterarum amor eius versabatur in pectore, ut sancti Spiritus gratia quasi coelesti nube circumdatus, dum boves servaret in pascuis, contigit, ut Noidgelinsem monachum sibi obvium deprecaretur sibi litteras discendas scribere. |
| 3 | Qui cum non haberet codicis aut tabularum supplementum, prout potuit, apices in cingulo scripsit. |
| 4 | Quod utique praesagium divinae pietatis mysterio actum credimus, ut qui multis erat profuturus ad exemplum castitatis, ipse caelibatus zona circumdatus, candoris instar fragrantis lilii, circa renes haberet cingulum litteris inscriptum veritatis. |
| 5 | Postea vero cum pater huiusmodi aviditatem discendi in filio comperisset, litterarum lineas in tabulis fieri decrevit; cui tantum exinde processit studium, ut utrumque pariter ageret, videlicet ut laborationi insisteret, et lectioni operam daret, sic inter colendi instantiam sedulum dividebat officium. |
| 6 | His quippe duobus praefigurabatur actibus, ut per agriculturae opus obedientia strenuus futurus indicaretur monachus, et per discendi studium venturus praepararetur episcopus, per fidelium corda, vomere disciplinae exarata, saturus divini verbi semina. |