monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 12 > 12
Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, p2, 11. <<<     >>> 13.

Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, LIBER., 12.

1 Item cum iuxta consuetudinem quadam nocte cereus ibi illuminatus fuisset, casu super sepulcrum eius, qui intercessione sua mortuos vivificat, ardens corruit, ita ut super mafortem quo cecidit, sine laesione aliqua perarderet.
2 Nam in quantum fuit cerei longitudo, cera iacens inventa est, papyro consumpto, tanquam si confinium cera ipsa fecisset inter ignem et pallium, ut ab ipsa inveniretur defendi, per quam potuisset exuri.
3 Attendite beneficium.
4 Ut obediretur confessoris praecepto, quam semper scit subdere, hic ceram ignis expavit, et quam in ardendi auxilium sumpserat, ipsa ei visa est repugnare.
5 Sed inter haec illud admonet potius ut dicatur, in virtute confessoris, quas deducit cera flammas exstinxisse, et converso ordine illud a quo vorari potuit praefocasse.
6 Diversae species suam visae sunt naturam mutasse, et ne quid incendia laederent, pallium pro marmore, cera fuit pro flumine.
7 Sed quantum est apud illum cerei lumen exstinguere, qui caecorum lumen accendit?
8 Aut cum ad alterius cadaveris sepulturam oculorum ignem redintegrat, quam facile credimus de sepulcro proprio ut flammas expellat?
Venantius Fortunatus HOME

csg567.127 csg577.154