monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 16 > 13 > 11
Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, p2, 10. <<<     >>> 12.

Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, LIBER., 11.

1 Nec illud tam fidele mysterium oblivione noxia subtrahatur.
2 Itaque cum duo negotiatores ad beati basilicam occurrissent, habentes formam cerae quasi socialiter in commune; quidam ex his alloquitur alterum, ut eam, etsi tam parvam rem, tamen tanto confessori vel libenter offerent, sed incassum sua verba in animo socii nolentis expendit.
3 Ipse tamen cum eodem collega suo in oratione prosternitur, ceramque illam occulte ante tremendi sepulcri cancellos exponit.
4 Moxque ad omnem aequalitatem cerae ipsius species se divisit, et pars illius fidelis oblatoris accepta, pars altera, videntibus plurimis, volvendo usque ad alios cancellos, nutu divino, cum omni contumelia est repulsa, quasi nollet sanctus invadere quod alter illi devotus non obtulit; et quoniam semper abhorruit quod ex fide non venit, tam certus in iudicio quam misericors est in voto.
5 O quam incorruptibilis arbiter claret!
6 Castior [Al., cautior] est iste in examinatione iudicii, quam in electione florum illa quae ceram casta producit.
7 Tunc itaque ille qui offerre noluit admissi criminis se teste confusus, et immensi pudoris reatu perculsus est; vidensque sibi a radice suae conscientiae tantae turpitudinis opprobria pullulasse, et in faciem suam occultae cognitionis facinora revelata aspexit, consideravit, ingemuit, et flevit, ut saltem lacrymarum fonte rigante dilueret quod corde delinquente foedavit.
8 Qui postea maiora obtulit exactus, cerae iudicio castigante.
Venantius Fortunatus HOME

csg567.126 csg577.153

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik