Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, LIBER., 10.
| 1 | Quaedam paralytica, annis adulta puella, non merito, sine vitae vivebat officiis. |
| 2 | Cui intra funus exstincti corporis tantum superstes anima palpitabat, et in toto cadavere lumina quasi sola vigebant, ac velut mortua in se membra vigilantes oculi custodiebant. |
| 3 | Non lingua torpens intra palati cameram volubilis excurrebat, nec imo ducta de pectore vox collata poterat verba disponere; non manus, cum soluta languesceret natura, debita servitia dissolvebat, neque pes instabilis membrorum structuram sustentabat, adhuc insuper totius corporis infabricata massa torpebat. |
| 4 | Quae in festivitate beati Hilarii intra basilicam posita, cum ingenti favore spectantibus omnibus est erecta. |
| 5 | In unius ergo debilis corpore miracula plura sanctus complevit. |
| 6 | Attenuata genuum vestigia roboravit, linguam rigentem flexibilitati et facilitati vocis aptavit, ad usum lanificii debiles quondam palmas armavit, lineamenta viscerum gratia pii muneris animavit. |
| 7 | Aliquando vetus infans in verba prorupit; et, quod est conspicuum, voce prima, lactis alimenta quaesivit. |
| 8 | Ergo ut tales cibos ante omnia posceret, quid aliud datur intelligi, nisi quando sanata est, tunc prius credidisse se nasci? |