Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, LIBER., 9.
| 1 | Mulier in vico Tonaciaco, dum aquam ad opus suum deportaret die Dominico (non est meum nosse quo praeventa peccato), manus eius attracta est, venarum arefacto discursu. |
| 2 | Tunc revelatione commonita est ut ad sancti limina, si vellet salva fieri, properaret. |
| 3 | Quo illa fidens nuntio, tanquam cum ipso sanitatis suae praeviatore, laeta percurrit. |
| 4 | Et dum in ecclesia psalleretur, similiter in absolutione, die Dominico, quo praecesserat poena, secuta sunt gaudia. |
| 5 | Ecce consuetudinem patroni singularis amabilem, qui ut inveniat quod praestet, et causas exquirit. |
| 6 | O beatum Hilarium omnium corde, ore, voce cantandum! |
| 7 | cuius tam larga benignitas est, ut non solum se alicui non abscondat, sed ultro ingerat! |
| 8 | Veniamus ad alios venerandi fructus miraculi. |