Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, LIBER., 8.
| 1 | Vellem nosse quod fuerit tanti ardoris secretum mysterium, tam manifeste prolatum. |
| 2 | Sed quantum ipso inspirante videor agnoscere, non tacebo. |
| 3 | Nam contra haereticas acies, sicut olim in corpore, non cessavit spiritu dimicare. |
| 4 | Quanta fuit illi semper pro cultu catholicae religionis aviditas, cum in requie posito adhuc sollicitudinis non desit ubertas! |
| 5 | Nam qui tunc in synodo ad confundendum hostem verba fidelia protulit, hic in campo arma tractavit victoriae. |