monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 6
Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, p2, 5. <<<     >>> 7.

Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, LIBER., 6.

1 Nec illud quidem praeterire convenit, quod caeco felici post vota successit.
2 Nam cum ad beati Martini limina pro recipiendo lumine intentus properaret, in sancti Hilarii praeteriens templum ingressus est.
3 Quo dum vigilias officio solito celebrarent clerici, mane facto, apertis oculis, ipse diem coepit aliis nuntiare, qui hoc semper egebat audire.
4 Apud quem una semper nox erat, tenebras illi sanctus Hilarius ea nocte purgavit.
5 Qui nunquam viderat ornamenta diei, coepit illi novus sol mirae claritatis nasci.
6 Tunc illi fabricata sunt omnia, quando eorum videre meruit facturam; et, ut ita dicam, quodam modo post se illi mundus est natus, cum factus est agnitus.
7 Caecus ad beati Martini ecclesiam festinabat accedere, iste eum in suo templo dignatus est illuminare.
8 Quanta micat gratia donatoris, qui praevenit desideria supplicantis!
Venantius Fortunatus HOME

csg567.124 csg577.151