Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, LIBER., 4.
| 1 | Illud quoque nobis est tam singulare miraculum, pro gloria collatoris, ad memoriam populi revocandum. |
| 2 | Nam cum a Cadurcis venissent duo homines leprae maculis immutati, spem suae salutis in sancti Hilarii intercessione fundantes persistebant, et de pulvere qui ab eius sepulcro abstergebatur sua cum aqua lavantes capita, et membra reliqua perungentes, tam diu sibi talem curam fideliter impenderunt, donec infirmitatis ipsius ulcerosa varietas de corpore quod captivaverat captiva migraret, ut decepta suis solatiis colorem quem invaserat inviolatum relinqueret, et quam secum attulerat, turpitudinis speciem non teneret. |
| 3 | Post innumerabilia itaque vulnera, membris omnibus, instaurata est cutis una; vultus ille diuturna deletus sorde [Ms., sordine], sua coepit in ambobus repingi imagine, nec agnosci qualis fuerat per infirmitatem. |
| 4 | Per fidelissimum namque lavacrum pulveris, Pictavis purificus illis inventus est Iordanis, et non ipsi ad fluvium, sed ipsis fluvius hic occurrit. |
| 5 | Ex quo tam praedicabilis patuit miseratio confessoris, quod et laborem eis longinqui itineris abstulit, et salutis vota porrexit. |
| 6 | O quam inaestimabilium claruerunt documenta virtutum, ubi sepulcri immunditiae mundaverunt maculas leprae! |
| 7 | Cuius hoc facere cura potuisset artificis, qui de tali pulvere ferret beneficia medicinae? |
| 8 | Ex quibus Castorius diaconus et Crispus subdiaconus institutus, ad eius obsequium usque in finem suum, per quem sanati sunt, adhaeserunt; et merito illius elegerunt sustinere iuga Domini, a quo a poena liberi sunt effecti. |