monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 3
>>> Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, p2, 4.

Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 2, LIBER., 3.

1 Igitur Probianus cum dubio iam vitae penderet in fine, et spem convalescendae infantiae mors invida parentibus subripere festinaret, nec parvuli funus acerbum considerans, nec desideria ingemiscentis senectutis spectans, avida quidquid invenit extra sortem cuncta concludens, sola tamen intercessione beati Hilarii restiterat moribundo salutis occasio.
2 Quem Franco suus genitor, et Periculosa mater, quae magis converso nomine, filii periclitabatur in nece, iam quasi defuncti praemeditantes exsequias, cum ingenti luctu et fletu in confessoris tabernaculum detulerunt.
3 Tunc sanctus Hilarius ab auctore suo secretae artis exhibens medicinam, consuetus de dispendio funeris reddere compendia sanitatis, subito membrorum fluentem fabricam verbo operante erexit, et in statum pristinum, tanquam si nihil in ea fuisset solutum reformavit; moxque parentum lacrymas, laetitiae mole superveniente, siccavit, gemitus voto succedente praeclusit, ubi iam per dolorem non erat, sed prae gaudio quod plorarent.
4 Quas poenas, quae tormenta mors ipsa tunc pertulit, quando illud quod credebat invadere sic amisti!
5 Profecto quando alterum victrix ferire non potuit, sese ipsam victa percussit.
6 Qui tamen Probianus postea apicem promeruit obtinere pontificis, et usque in hodiernum diem ad luminaria sui medici singulis annis vitae debitor tributa persolvit.
Venantius Fortunatus HOME

csg567.122 csg577.149