| 1 | Idcirco reddat illi mobilis lingua praeconium, a quo prius pectora hunc conceperunt affectum. |
| 2 | Nam bonis eius aperte credetur invideri, si quae de illo cognovimus, silentio videantur abscondi. |
| 3 | Merito itaque cum caeteris et me de se loqui compellit, qui etiam mutos, ut loquantur, absolvit. |
| 4 | Sed quam plura superstes in corpore fecerit, vel quanta operatus sit, postquam aeternam in requiem, plaudentibus de se angelis, ad Christum victor de mundi certamine transmigravit, etsi non potui, annorum vetustate subripiente, contingere, attamen vel quae praesenti tempore miracula misericors praebuit, cupio indigenti memoriae non fraudare, ut quisquis haec fideli, sicut decet, auditu perceperit, et praeterita se cognoscere gaudeat, et similia fieri virtute confessoris in futurum confidat. |