| 1 | Cum veteres, infidelium conditores voluminum, eloquentiae suae pompam cunctis ostendere causa provocaverit opinionis inflatae, dum inter regum vota, seu funera, id est, prospera, vel adversa, confuso vocis ordine, quodam modo visi [Al. nisi] sunt cantare pariter et plorare, ut hi qui dixerunt, vel de quibus locuti sunt, saltem in libris viverent, etsi vacuis quibus actibus inaniter defecissent; cur ergo, [F., ego], melioris spei sollicitatus instinctu, patiar reticeri de summi confessoris viventibus meritis et victoriis, non sine, quod absit, vindictae coelestis incursu, cum vix debita solverem, si de beati Hilarii indeficientis lampadis splendore, infatigabili voce, die continuata cum nocte pariter, decantarem? |
| 2 | Qua vero vel irretitus inscitia, vel impulsus offensa, in ea voluntate sub gravi torpore persisterem, ut cum illi decepti plurimo tractatu de resoluta umbrarum imagine nonnulla conficerent, et in pulverem redacta cadavera falsis quasi laudibus animarent, ego de sanctis permanentibus, et, quod est felicius, in regno Christi quotidie florentibus, nihil referrem, praesertim ubi diversa diversarum partium videtur esse causa mercedum, quod gentiles fructum laboris sui in inani tantum favore voluerunt consistere, nos autem oporteat illum in beatorum virorum intercessione plantare, quibus hic verba si solvimus, illic gaudia comparamus? |