Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, LIBER., 15.
| 1 | Sed qui vult ipsum cognoscere, eius exsilia memoret, merita respiciat, volumina relegat, dicta perpendat, signa quotidiana percenseat. |
| 2 | Qui dum superstes fuit in hoc saeculo, aut scripsit ecclesiasticae fidei documenta, aut pugnando calcavit haeretica crimina, aut petenti tribuit miraculorum suffragia quae, volente Domino, usque in hodiernum diem eius orationibus perseverant. |
| 3 | Sed mea lingua non sufficit singulatim de sancto Spiritu, qui per eum et operatus est et locutus, sicut illi dignum est, cuncta proferre. |