Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, LIBER., 14.
| 1 | Quis vero abundantiam rigantis ingenii contendat evolvere, aut eius verba verbis valeat exaequare? |
| 2 | Qualiter ille indivisae Trinitatis libros stylo tumente contexuit, aut scripta Davidici carminis sermone cothurnato per singula reseravit? |
| 3 | Quam fuit in dissertione providus, in tractatu profundus, per litteraturam eloquens, per virtutem mirabilis, in complexionibus multiplex, in resolutione subtilis, astutus iuxta prophetam, imo prudens iuxta Domini vocem, ut serpens columbae simplicis gratiam non amittens. |
| 4 | Ipse conditi sal ingenii, fons loquendi, thesaurus scientiae, lux doctrinae, defensor Ecclesiae, hostium oppugnator. |
| 5 | Cuius dicta qui legerit, non credet dicere, sed tonare. |
| 6 | Hoc fuit ultra hominem sapere, tam caute de religione censere. |