monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 12 > 12 > 14 > 15 > 13
Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, p2, 12. <<<     >>> 14.

Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, LIBER., 13.

1 Denique cum beatissimam Abram filiam suam, ad quam de exsilio destinavit epistolam, incolumem invenisset, alloquitur eam, quomodo poterat dulcedo patris et facundia oratoris.
2 Quid dicam?
3 Alloquitur illam Hilarius, cuius eloquentiae post ipsum comparare aliquem vix audemus, nisi qui fuerit spiritu divino, ut ille, repletus: tentat eius animum, si vellet attingere sponsum quem patris gratia providerat.
4 Tunc libenter desideranterque, ut celeriter ei iungeretur, optabat.
5 Quam voluntatem pius pater agnoscens, intentus orationibus non cessavit, donec sine dolore, sine contagio, se praesente filia de mundi ludibrio migraret ad Christum, quam propriis manibus, ut decuit, venerandae tradidit sepulturae.
6 O funeris gloria, quae melior habetur quam vita, quia quod terrae subripuit, in coelum transmisit?
7 Vere, ut ego considero, plus fuit, quam resuscitari, sic mori.
8 Certa enim salus est, non contaminari peccatis.
9 Quanti cuperent, rebus cum vita traditis, talem transitum comparare, si mercatorem forsitan invenirent?
10 Quid distat inter vivificati infantis, et filiae mortificatae mysterium?
11 Illum resuscitavit ad baptismum, hanc praedestinavit ad regnum: nisi quod in illo adhuc spes peccandi restabat, haec immaculata finierat.
12 Quod cum vidisset mater beatae Abrae, a pontifice postulat, ut et ipsa, si mereretur, erepta de mundi crimine, cum filia praesentaretur ad regnum.
13 Cuius vota considerans, assidua oratione et ipsam ante se transmisit ad gloriam.
14 Quis aestimaturus est talem virum ita dilexisse Dominum, coniugis et filiae affectu contempto?
15 Tamen in hoc magis illas amasse cognoscitur, cum per ipsum lumini perpetuo transferuntur.
Venantius Fortunatus HOME

bnf5315.6 bnf5595.92 csg567.118 csg577.145

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik