Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, LIBER., 10.
| 1 | Illud etiam nobis non convenit tam nobile praeterire miraculum. |
| 2 | Nam cum circa Gallinariam insulam propinquaret, relatione agnovit vicinorum, ibidem ingentia serpentium volumina sine numero pervagari, et ob hoc quamvis illis haec insula videretur vicina, propter inaccessibilem tamen locum longius illis videbatur esse quam Africa. |
| 3 | Quo audito, vir Dei sentiens sibi de bestiali pugna venire victoriam, in nomine Domini, praecedente crucis auxilio, descendit in insulam; eoque viso, serpentes in fugam conversi sunt, non tolerantes eius aspectum. |
| 4 | Tunc baculum figens in terram, quasi metam, quo usque deberent excurrere, virtutis potentia designavit; nec amplius libertas est illis occupare quod vetuit, tanquam si reliqua pars insulae non sit terra, sed pelagus; quia dum semper illam partem verentur attingere, facilius erat illis mare transire quam vocem. |
| 5 | O immutabilem terminum, de sermone plantatum! |
| 6 | Apparet quantum est melior Adam secundus antiquo. |
| 7 | Ille serpenti paruit; iste servos habet, qui possunt serpentibus imperare. |
| 8 | Ille per bestiam de sede paradisi proiectus est, iste de suis cubilibus serpentes exclusit. |
| 9 | Deposuit anguis antiqui mendacium, qui didicit implere mandatum. |
| 10 | O Hilarii dulcedo, medicamentum, et meracum, ante quem sine mora venena fugata sunt! |
| 11 | Addidit terram hominibus, quia in loco belluae incola transmigravit. |
| 12 | Sed revertamur ad ordinem. |