monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 8 > 4 > 9
Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, p2, 8. <<<     >>> 10.

Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, LIBER., 9.

1 Itaque dum regrederetur ad propria, tunc beatus Martinus, aeque meritorum lumine non absconsus, qui ab eodem sancto Hilario exorcista est postea constitutus, cognito adventu eius, Romam festinanter occurrit.
2 Quem cum iam praeteriisse cognosceret, usque ad Gallias consecutus est.
3 Neque enim Martinus, qui adhuc catechumenus Christum chlamyde sua tectum videre meruit, illi devotus occurreret, nisi per omnia mysteriis plenum in eo spiritum praevidisset.
4 Nec mirum si ille qui Deum prius vidit in paupere postea illum habitare cognosceret in doctore.
Venantius Fortunatus HOME

bnf5315.5 bnf5595.92 csg567.116 csg577.143