monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 8
Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, p2, 7. <<<     >>> 9.

Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, LIBER., 8.

1 Cum vero Seleuciam pervenisset, magno favore a cunctis exceptus est, eo quod divina misericordia talem virum prudentissimum, et singulari eruditione compertum, in spectaculum mundi produxerit, ubi erat de fide censendum.
2 Hinc post examinationem agnitis hostibus et oppressis, decretis in scripto conditis, prospera gerens synodi ad imperatorem dirigitur legatio: cum qua perrexit sanctus Hilarius, quamvis ei non fuisset iniunctum, metuens ne adhuc contra religionis dogmata respiraret damnata perfidia.
3 Sed disserere longum est qualiter in Ariminensi synodo, composita mentione aliud ex alio referens, fraus haeretica serpentino lapsu subrepserit, et quomodo postea legatis Seleucensibus per imperatoris iniquitatem ipsa est illata calumnia.
4 Quod tamen athleta Christi beatus Hilarius agnoscens, graviter dolet apud Ariminum diaboli praevaluisse mendacium, in tantum ut et Orientales partes similiter composito pravitatis fuco inficeret.
5 Imperatori autem tribus libellis oblatis, preces effudit ut, in eius conspectu collectis adversariis, esset ei contra haereticos disceptandi de religione licentia, ne veritatem falsitas obumbraret, ne aequitati iniquitas praevaleret, ne imperator Deo resisteret, ne fidei perfidia rebellaret.
6 Unde Valens et Ursacius, conscientiae reatu perterriti, quoniam, si daretur facultas certandi, mox se recognoscebant Hilarii contentione prosterni, sollicitant imperatoris animum, tam maligna parte captivum, ut ipsum Dei virum ad Gallias redire perurgeret, dicentes, illo praesente, haeretica non posse machinamenta proficere.
7 Quo obtentu, ad Gallias compulsus revertitur, putans amplius se pati exsilium, quod illic perturbationem Ecclesiae relinquebat, termino disceptationis non consecuto.
8 O beatum pontificem, qui in summo discrimine, inimico etiam sibi iudice, adiit tribunal imperii, sine timore tormenti!
9 Vere totis visceribus diligebat Christi regnum, qui non formidabat in principatu Constantium.
10 Nam quod se pro Domino sic ingerebat aperto periculo, optabat martyrium, si non defuisset percussor; et tamen animus sumpsit gloriam, etsi tempus non intulit poenam.
11 Sed hunc ipsum divino nutu servatum testificor pro correctione cunctorum.
12 Nam pene totum mundum gravi errore confusum, factis saepius in Gallia synodis, per Hilarium fuisse ad viam veritatis adductum, confitetur lingua multorum.
13 Quid autem interest, vel sibi pro aeterna vita factum fuisse martyrem, vel amplius vixisse, reliqui ne perirent?
14 Igitur sanctissimam animam etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit.
Venantius Fortunatus HOME

bnf5315.4 bnf5595.92 csg567.115 csg577.142

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik