monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 8 > 4 > 9 > 2 > 5 > 7
Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, p2, 6. <<<     >>> 8.

Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, LIBER., 7.

1 Interea cum toto orbe Arianae haeresis perversitas pullularet, dato generaliter imperatoris edicto, ut omnes Orientales episcopi apud Seleuciam, Isauriae oppidum, convenirent, disceptaturi quid sentirent de fidei veritate, tunc inter reliquos, quarto iam exsilii anno de Phrygia sanctus Hilarius in praedicto loco, data sibi pergendi evectione, ad synodum venire compellitur.
2 Qui quoddam castellum dum adisset, die Dominico ingressus est templum; moxque Florentia puella gentilis, irrumpens multitudinem populi, voce magna servum Dei illuc advenisse testata est, et ad pedes eius accurrens non cessavit petere, nisi signum crucis ab ipso sibi fieri fideliter impetrasset.
3 Quam Florentius pater secutus est, et cuncta familia in nomine Domini meruerunt pariter baptizari.
4 Quae Florentia, relictis parentibus, vestigiis eius inhaerens, usque Pictavos perducta est; patrem vero se habere, non a quo generata est, sed per quem regenerata est, praedicabat.
Venantius Fortunatus HOME

bnf5315.4 bnf5595.92 csg567.114 csg577.141

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik