monumenta.ch > Venantius Fortunatus > . . . > 1 > 1 > 6
Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, p2, 5. <<<     >>> 7.

Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, LIBER., 6.

1 Qui dum ad locum pervenisset optabilem, nobis tacendum non est, quod illi divinitus concessum est.
2 Nam eo tempore, sancto sibi Spiritu revelante, cognovit quod beatissimam Abram filiam suam, quam cum matre Pictavis reliquerat, quidam iuvenis nobilissimus, praedives pulcherrimus, coniugii vinculo sibi quaereret annectendam.
3 Sed ipse interventu orationis assiduae coelestem illi sponsum sine contaminatione providerat.
4 Mox opportunitate reperta, manu propria subscriptam, filiae direxit epistolam, sufficienti sale conditam, et velut aromaticis unguentis infusam, quae tenetur Pictavis pro munere conservata, indicans ei quod talem sponsum anxius pater illi providisset, cuius nobilitas coelos ascenderet, pulchritudo rosarum et lilii comparationem praecederet, oculi gemmarum lumen obnubilarent, vestis candorem nivis opprimeret, ornamenta inaestimabili fulgore vernarent, divitiae intra se regna concluderent, eius sapientia incomprehensibilis emanaret, dulcedo favi mella postponeret, pudicitia incontaminata persisteret, odor suavitate fragraret, thesauri sine defectione constarent.
5 Addit ergo monitis ut filia nulli se prius a matre divisa coniungeret, quam ut patris exspectaret pollicitum, et sponsum pariter cum promissione venturum.
6 Quod Abra dulciter excipiens, et quasi sponsum futurum in epistola patris amplectens, admonitionem secuta est, nulli in coniugio se resolvens.
7 Sed qualiter ad illum sponsum pervenerit, locus in sequenti servatur.
Venantius Fortunatus HOME

bnf5315.4 bnf5595.92 csg567.113a csg577.140

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik