Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, LIBER., 5.
| 1 | Igitur Constantii imperatoris tempore, cum Ariana haeresis, venenata de radice flore toxico pullularet, tunc vir sanctissimus, timore nudus, fidei fervore vestitus, quasi signifer belligerator per medias acies inter hostiles fremitus, inter haereticos gladios, se ingerebat intrepidus. |
| 2 | Christi charitate securus, nihil de sua morte formidans, illud solum metuens, quod absit, praeiudicio religionis illato, ne viveret. |
| 3 | Hinc a Valente et Ursacio episcopis, qui prava credulitate Ecclesiam Dei turbare pertinaciter insistebant, imperatori persuasum est ut virum eruditissimum, de quo loquimur, et Dionysium Mediolanensem, et Eusebium Vercellensem, exsilio condemnaret. |
| 4 | Nihil enim poterat ante insuperabilem sancti Hilarii facundiam haereticus obtinere. |
| 5 | Sperabat enim hostis fidei aliquas se nebulas splendori catholico posse praetendere, si retrusus exsilio vir talis a certamine defuisset, quoniam si quis perversus voluit cum illo confligere, ac si mutus et claudus, nec verba poterat proferre, nec responsionibus currere; sed quasi natans in pelago, ante fluctum eius eloquentiae mergebatur. |
| 6 | Itaque in Phrygiam Asiae regionem missus exsilio, ad augmentum virtutis, gratias egit Deo, quia quantum pro nomine Christi longius discedebat de solo proprio, tantum merebatur fieri vicinior coelo. |