monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 8 > 4 > 9 > 2 > 5 > 7 > 3
>>> Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, p2, 4.

Venantius Fortunatus, Vita S. Hilarii, 1, LIBER., 3.

1 Igitur beatus Hilarius, Pictavorum urbis episcopus, regionis Aquitaniae oriundus fuit, quae ab Oceano Britannico fere millibus nonaginta seiungitur; apud Gallicanas vero familias nobilitatis lampade non obscurus, imo magis prae caeteris gratia generositatis ornatus, nitore pectoris addito, quasi refulgens Lucifer inter astra, processit.
2 Cuius a cunabulis tanta sapientia primitiva lactabatur infantia, ut iam tunc potuisset intelligi Christum in suis causis, pro obtinenda victoria, necessarium sibi iussisse militem propagari.
3 Denique coniugem habens, et filiam, ita plenitudine Domini venerabiles animos ecclesiasticae regulae tradidit informandos, ut adhuc in laicali proposito constitutus, divino nutu, pontificis gratiam possideret; ita se ipsum propria disciplina coercebat intonsus, quasi futuram speciem indicans, ut irreprehensibilis in templo Christi praepararetur sacerdos.
4 Nam quod inter mortales adhuc valde videtur difficile tam cautum esse quemquam, qui se a Iudaeis vel haereticis cibo suspendat, adeo vir sanctissimus hostes catholicae religionis abhorruit, ut non dicam convivium, sed neque salutatio ei fuerit cum his praetereunti communis.
5 Vitabat haec, Davidico suffultus exemplo, ne cum haereticis mensam participando, fieret illi in scandalum.
6 O quam perfectissimum laicum, cuius imitatores ipsi etiam esse desiderant sacerdotes; cui non fuit aliud vivere, nisi Christum cum dilectione timere, et cum timore diligere, cuius sequaces currunt ad gloriam, divertentes ad poenam; credenti succedunt praemia, recusanti tormenta!
7 Qui omnes de pio religionis opere commonens, nunc alios de confessione inaestimabilis sanctae Trinitatis informans, nunc reliquos promissione regni coelestis invitans, non cessabat in plebem verba veritatis, fructum fidei redundantia, seminare.
Venantius Fortunatus HOME

bnf5315.3 csg567.112 csg577.138

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik