| 1 | Sed cum mei ingenii brevitatem mensuro, adeo beati Hilarii immensitatem fortem cognosco, ut pene mihi videatur aequale tam istud posse dicere, quam digito coelum tangere, praesertim quod etiam beati, ut audio, Hieronymi torrens illud eloquium recusaverit attentare, qui huic materiae se imparem eatenus iudicaverit, ut taceret Ego vero, cui nullius scientiae irrigua fluenta succurrunt, quem vix stillicidii pauperis attenuata gutta perfundit, nihil proprio de fonte respirans, qua temeritate inter ingentia flumina, Euphratem beati Hilarii, et Nilum Hieronymi, siccos velim cursus extendere, cum de illo etiam doctissimi viri quidquid dicere potuerunt minus est quam meretur? |