Venantius Fortunatus, Vita Germani Ed.2, TRANSLATIO GERMANI EPISCOPI PARISIACI VETUSTISSIMA..., 4.
| 1 | Sed et quidam Bituricensis territorii aduliscens, qui erat a renibus usque deorsum omnium immobilis rigiditate membrorum, ita tamen, ut manibus innitens, universum post se corpus trahens, ad instar vermium per terram reperet, quique etiam illum, quem supra meminimus a beato Martine et Germano curatum, multis iam diebus veniendo praecesserat, anno eodem, quo eiusdem confessoris sanctissimum corpus fuerat transmutandum, praecedente transitus eius solemnitate, stans in basilica eiusdem vidensque eum qui post se venerat sanum, conversus ad sepulchrum beatissimi confessoris, quaerelosis lacrimis coepit insistere, dicens: |
| 2 | 'Quam ob culpam vel ob quod peccatum meum, beatissime domine, me tot diebus tuae misericordiae auxilium expectantem sanare noluisti, et ecce! nullam huic in expectando moram sustinenti repentinam protinus contulisti salutem?' Eadem nocte dum se sopori dedisset, apparuit ei. |
| 3 | vir Domini, dicens: |
| 4 | Proxima veniente vespera sabbati, pervigilem in ecclesia transige noctem. |
| 5 | Quodsi infra ecclesiam tibi iacendi licentia denegatura. |
| 6 | , in portico eiusdem sanitatis tuae praestulare adventum!' Fecit ergo, ut sibi fuerat imperatum, et veniente nocte dominica, nil de promissione dubitans. |
| 7 | , in porticu ecclesiae iacuit. |
| 8 | Cumque iam vicina esset ora vigiliarum, paulatim coepit somno gravari, cum ecce! apertis subito oculis, vidit tres quasi canes teterrimus contra se stantes, confestimque excitans puerum, quem secum habebat: |
| 9 | 'Surge', ait, 'et hos extra porticum eice canes!' Qui concite surgens, lustrato atrio adque porticibus, quaesivit quidem canes, sed fantasmatis non valuit indicia repperire. |
| 10 | Cumque reversus paululum quievisset, surgentibus ad vigilias monachis et divinis officiis insistentibus, eidem debili sopore detento vir Domini Germanus manu baculum ferens apparuit, quo eius debilia membra contingens, ut sanus surgereti, imperavit, statimque torpentium membrorum ei est redditus usus, ita ut, peractis laudibus matutinis, exiens abbas cum fratribus erectum cerneret, quem praecedente vespera contractum vidisset. |
| 11 | EXPLICIT. |