Venantius Fortunatus, Vita Germani Ed.2, TRANSLATIO GERMANI EPISCOPI PARISIACI VETUSTISSIMA..., 2.
| 1 | Aliud quoque miraculum hanc eandem visionem anno eodem praecessit. |
| 2 | Nam quidam iuvenis Italiae provinciae, qui adhuc superest, cum in tantum fuisset membrorum officio destitutus, ut ei calcanea natibus quasi clavis inhererent adfixa, manus quoque retro mamillas hinc inde costis quasi quodam gluttino necterentur, oculis quoque et auribus ipsique linguae annis circiter tribus propria negarentur offitia. |
| 3 | , in somnis admonitur ut Galliam veniens beatum Germanum sanandus inquireret. |
| 4 | Qui certus de visione, adiutorio fidelium inpositus in sitarcio, comitante sibi puero, equo vehente, Parisius pervenit, atque in monasterio beati Petri hospitio ausceptus, causam sui adventus exposuit. |
| 5 | In crastinum vero baiulatus eiusdem pueri manibus, ad ecclesiam beati Germani perlatus est. |
| 6 | In qua dum tota die iacuisset, vespere est receptus hospitio; nocte vero sequenti eidem baiulo quidam clericus senex per visum apparuit, dicens: |
| 7 | 'Quare hunc debilem hesterno vespere ab ecclesia detulisti? Surgens itaque revoca eum in ecclesiam, quoniam propter ignorantiam tuam peperci tibi'. |
| 8 | Qui statim diluculo consurgens – erat enim sabbatum – ab hospitii domo praefatum ad ecclesiam debilem revexit, eumque ad caput beati Germani extra cancellum collocans, usque ad vesperam custodivit iacentem. |
| 9 | Cumque post sinaxin vespertinam fores ecclesiae iuxta morem essent claudendae, custos ecclesiae, ut ad hospitium redirent, admonuit. |
| 10 | Quem flebili voce isdem exorans debilis ait: |
| 11 | 'Oro te, pater, ne me hac nocte hinc abire praecipias, quia per sanctum Germanum sanitatis mihi est recuperatio repromissa, qua etiam fiducia, patria simul parentibusque relictis, nequaquam de pollicitatione dubius, sed tanti confessoris virtute securus. |
| 12 | huc sanandus adveni'. |
| 13 | Permisso itaque custodis nocte eadem, id est dominica, infra aulam ecclesiae iuxta parietem sepulchri sancti Germani licentiam est adsecutus iacendi. |
| 14 | Noctis vero tempore, priusquam fratres ad vigilias surgerent, magnis coepit clamoribus perstrepere, ita ut vocibus eius quiescentes excitarentur fratres. |
| 15 | Et ecce! repente coherentia coeperunt membra resolvi adque, decurrente cruore, paulatim crura et manus, diutino glutino coartata, in pristinum rigorem restitui, factumque est, ut, surgentibus clericis et iuxta morem diei dominici matutinorum offitia consummantibus, his, qui vespere eger manibus venerat delatus alienis, mane facto, propriis iam sanus incederet vestigiis, et ita a in eo est plenitudo restaurata salutis, ut in uno eodemque tempere et visum oculi et aures auditum et lingua eiusdem recte loquendi pristinum recepissent officium. |
| 16 | Nec multo post veniens excellentissimus rex Pippinus adque tanti miraculi novitate gavisus, oratione peracta, eundem, qui fuerat redditus sanitati, suis exorat obtutibus praesentari. |
| 17 | Quem cum diutius fuisset intuitus, sciscitatur ab eo, quid faciendi vel quo commorandi voluntatem haberet. |
| 18 | His vero, recuperatoris sui inmemor et pristinae mendicitatis amator, postulat sibi a rege auxilium tribui, quatenus illuc unde venerat redire potuisset. |
| 19 | Cui statim rex clementi animo duo argenti vasa simulque et equum dari praecipiens, dixit: |
| 20 | 'Ego quidem voluntati tuae libentissime faveo; te autem hinc discedere videtur mihi nec debere nec posse'. |
| 21 | Quam eius sententiam divinitatis spiritu prolatam sequentis mox signi adtestatio declaravit. |
| 22 | Nam, interpositis non multis diebus, comitatus duobus monachis, usque ad possessionem monasterio, cui vocabulum Acmanta est, pertinaci obstinatione devenit, ubi eadem nocte utriaque monachis, qui cum deduxerant, ne eum amplius ducere praesumerent, indissimilis apparuit visio. |
| 23 | Quam cum eidem retulissent, et ipse in sua obstinatione persisteret, nocte sequenti intolerabilium dolorum vexatione percussus, ne vias possit tenere nequitiae, recidiva est orbitato caecatus. |