monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1.
>>> Venantius Fortunatus, Vita Germani Ed.2, TRANSLATIO GERMANI EPISCOPI PARISIACI VETUSTISSIMA A. 756. INCIPIT TRANSLATIO CORPORIS SANCTI GERMANI EPISCOPI ET CONFESSORIS, QUOD EST VIII. KAL. AUGUST., 2.

Venantius Fortunatus, Vita Germani Ed.2, TRANSLATIO GERMANI EPISCOPI PARISIACI VETUSTISSIMA..., 1.

1 Operae praetium reor nequaquam silentio praeterire, qualiter idem beatissimus Germanus venerabilem sui corporis transpositionem praeeuntibus voluit signis ostendere.
2 Etenim cum ducentis circiter vel eo amplius annis in porticu ecclesiae beati Vincentii martyris sanctum eius corpus iacuisset humatum, anno vicesimo tertio , quo Carolus, Pippini senioris filius, regni Francorum tenebat monarchiam, venerabilis vir Lantfredus, praefati sancti Vincentii monasterii pater, divini spiritus incitamento succensus, qualiter tanto patrono deberet augeri veneratio, tacita coepit mente tractare, atque ut eius felicia membra ob frequentiam populi infra ipsius aulam ecclesiae transferri potuissent, devoto non destitit corde rimari.
3 Sed quoniam piis semper conatibus inpedimenta se mundi obiciunt, praedictus abbas a suprascripto principe legationis causa Aquitaniam mittitur.
4 Interea Carolas moritur.
5 Isdem vero abbas ab Aquitaniae patricio quasi explorator tribus semis annis invitus tenetur.
6 Tandem, substituto in regnum Pippino iuniore, reddita pace, Lantfredus absolvitur.
7 Qui reversus armis fere XII in restaurationem monasterii, quod eo absente dissipatum fuerat, occupatur.
8 Sed licet his et multis aliis occupationibus praepeditus, nihilominus tamen, ne devotionis pristinae oblitus exsisteret, recentibus et ammirandis beati Germani coepit miraculis ammoneri.
9 Siquidem anno sequenti, ex quo apostolicae sedis Stephanus pontifex ingressus Gallias, excellentissimi Pippini, quem idem unxit in regem, expetivit auxilium, cuidam feminae huiuscemodi ostensa est visio.
10 Putabat enim se quasi causa orationis noctis tempore ad ecclesiam beati perrexisse Vincentii.
11 Ubi dum veniens ecclesiae ianuas clausas invenisset, ante fores eiusdem orationi prostrata, audisse psallentium multitudinem infra ecclesiam, omnem humanae iocunditatis cantilenam modulationis suavitate superantem.
12 Cumque tanti miraculi auditu adtonita, quid hoc esset, cuperet agnoscere, subito cuiusdam praeclari aspectus pueri monasterio conspicit ecclesiae sibi ianuas aperiri tantique splendoris luce eandem repleri, quae etiam diei vinceret claritatem.
13 Quam cum ingressa fuisset, praecedente se puero, respicit in partem sinistram e regione sepulchri beati confessoris Germani, et ecce! multitudo virorum angelicis vestibus indutorum.
14 Inter quos etiam praefulgidi aspectus couspicit virum, nivea senectutem canitie praeferentem, cui quasi recognito ait:
15 'Sanctissime domine Germane, multum iam temporis est, quo haec quae video servus tuus Lautfredus fieri desiderabat'.
16 Et ille:
17 'Scio', inquit, 'nam hodie XX anni sunt, ex quo ego illi, ut hinc me transferre deberet, ostendi.
18 Tu autem vade et die ei, quoniam voluntatis eius devotio mihi omnimodo placet; at vero exsequendi operis tarditas valde per omnia displicet.
19 Si vero me hinc tandem fransferre deliberat, vetro beati Stephani altaro me ponat'.
20 Quam visionem mulier dum abbati et fratribus retulisset, duobus indiciis veram fuisse probarunt.
21 sive quia numerum annorum sola abbatis, inscia muliere, devotionis retinebat memoria, seu quia etiam omni tunc congregationi.
22 quod in altare sanctae Crucis beati Stephani reliquiae fuerint, adhuc manebat incognitum, nisi eas postmodum sagax inquisitio prodidisset..
Venantius Fortunatus HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik