monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20. > 1. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 2. > 3. > 15. > 11. > 22. > 13. > 18. > 25. > 17. > 12. > 23. > 19. > 16. > 26. > 10. > 27. > 2. > PARISIACAE URBIS ANTESTITIS. > 24. > 21. > VITA GERMANI EPISCOPI PARISIACI II. BREVIOR. VITA SANCTI GERMANI EPISCOPI V. KL. IUN.
Venantius Fortunatus, Vita Germani Ed.2, IN CHRISTI NOMINE INCIPIT VITA SANCTI AC BEATISSIMI GERMANI EPISCOPI, PARISIACAE URBIS ANTESTITIS. <<<     >>> 1.

Venantius Fortunatus, Vita Germani Ed.2, VITA GERMANI EPISCOPI PARISIACI II. BREVIOR. VITA SANCTI GERMANI EPISCOPI V. KL. IUN.

1 (1).
2 Cunctorum veneranda atque sanctissima vita resplendens, sensibus humanis vitae gaudia subministrat, ambiguasque vertens Christi favore mentes, atque penetralia cordis mystico lumine fundit.
3 Ergo beatissimi ac venerandi pontificis Germani exordium nobis loquendi audatiam presumentes, vitam eius beatitudinis concinna brevitate notantes, quod verius historia edocet ad presens loquamur.
4 Huius nativitatis augmentum arva Augustedunensis promeruit, cuius in terminis genitor eius Eleotherius indigena simulque et mater ipsius Eusebia nobili honestoque genere degebantur.
5 Hunc igitur cum post partum filii prioris non multum post tempore in utero mater sensisset, cupiebat introrsus extinguere, quem sibi Christus ut militem ad superna evocabat, acceptoque poculo, venena mixta cum mero austo libavit.
6 Ore bibens mortis conscia mater abortiva, quaerens nocendi causam periculi.
7 En! foris eiectum nesciret sarcina damnum:
8 magis namque sensit materna caro dolorem, quam puer aegregius timuisset pericula vitae.
9 Vocatur ad lumine triumphalis gemma sublimis, nec poterat interire, quem gratia caelestis alebat.
10 Eripitur mater a crimine, quem noxa vinexerat parricidae.
11 Mirum videlicet atque perspicuum cunctis pateat sacramentum, beatum Germanum ante virtutum fateri artificem, quam ex matris utero ad hoc lumine perveniret! (2).
12 Crescebat huius infantia ut lampas ignita coruscans, et cum iam sanctifico flore vernans liberalibus studiis dignum offitium iuvenilis aetatis ambiret, Aballone castro, uno comitante puero, scolis cepit vagare.
13 Tanta enim Dei omnipotentis misericordia subsecutus, ut caeleri cursu divina volumina peragraret.
14 Invidus, ut semper, antiqua cupidine serpens parentibus matrique, mille ut artes edoctus, consilium falendi iniecit in pectore vulnus, ne pius heres paternae seu materne possessionis dona caperet.
15 Fallebat haec pietas materno pectore livore.
16 Confecta deinceps genetrix ampulla potione veneni, vas alterum priori filio Falerno refertum direxit.
17 Cumque ambo ad solito discurrerent cybariae locum, mutata non eiciens puella pocula miscet et primo dedit illi, quo non erat iussa misceri; ignorans non aliter libanda, dum tradidit cinbia, miscendo mutavit.
18 Sumit hic Germanus dulcia pocula mero, amaraque traditur Stratidio potio venenata, et mortis indicia variata membra patebant.
19 (3).
20 Dehinc quoque beatus Germanus parentis sui Scupilionis desiderio divini operis plenus se obtulibus praesentavit locum, cuius situs Lausia vocatur.
21 Ibique consistens mansuetudinis atque pietatis vigiliis ac ieiuniis, in Dei semper opere ut bonus athleta degebat, moribus honestis diebus ac noctibus in aula Domini vacans.
22 Cum procul ab ecclesia fere mille passibus tegurium permaneret, non illi inertis erant membra pedesque, sed potius celeri cursu festinus ad domnm Domini fidei calore currebat.
23 Non hiemis sibi impedita frigore nec aesti vapore timebat, quem pietas superna clypeo salutis armarat.
24 Fulgebat hic rutilo divino lumine lampas, et meretis et actis gemmea propago nitebatur.
25 Cumque beatis operibus cunctis spiritalia dona largiret, a sancto Agripino diaconatus offitium meruit adipisci.
26 Quo in opere mirabilium gloria et honoris gratia crebro promulgata patebat; sequenti triennium praesbiterato onus adeptus, grata universis officia ministravit.
27 Comulata scilicet benignitate adque celestia dona perfusus, ad Sinforiani basilicam dignam meritis laudem abba sacratus adsistitur, ibique persistens pura mentis astutia, ieiuniis, vigiliis perpetem caeremonias agens, pauperum egentiumque animas satiebat, ita etiam, ut, omnia fratrum alimenta quadam die pauperibus erogata, nec unum eis ad reficiendum panem servasset.
28 Murrum namque garrula voce perlabitur, crastina sibi cibaria fratres nullam domui reservatam.
29 Alii igitur, quibus divina maiestas gratia ministrabat, aiunt sibi taliter sagaci praeconio atque moneri:
30 'Minimis quod facitis istis, mihi factum cognoscite, nec crastina vobis aedendi copia requiratis'.
31 '0rate', inquid, 'fratres, Dominum praecibus indefessis, et solita vobis Deus cibaria ministravit; sit vobis mensa aperta:
32 Christus alimenta profuso largebit'.
33 Respondit illico quaedam matrona Anna nomine, duorum sagmata cornipedum panibus oneratis:
34 beato Germano vel fratribus quod dixerat est allatum.
35 Mirantes igitur fratres, prona colla flexisque genibus, domino Iesu Christo gratias referebant.
36 Sequenti quoque die novem eis plaustra supradicta matrona, tritico onerata, direxit.
37 Quod fratrum caterva mirans, iam diu replebatur.
38 (4).
39 Ingressu quadam die monacho Amando finilae, decidente carbone quem iestahat de lumine, edax ignis incubuit, arida nutrimenta depascens, terribilisque ardor ad alta fastigia lambit; currentibus cunctis, nulla auxilia dabantur.
40 Tunc vir beatus calentem cum aqua cucoma rapuit et locum celsiorem ascendit.
41 Stans vero intrepidus, divina voce hymnis Christum laudabat, et cum dulciloco funderit ymno alleluia carmen, aspargens pusillum aque in crucis similitudinem, mox vigor ignis ad nichilum est redactus, torridaque minime poterant sedare fluenta aquarum.
42 (5).
43 Chariulfus quidam Francus tumida cervice protervus, villam sanctebasilice debitam rapace fraude subripiens, sepius pulsatus reddere denegabat.
44 Protinus sacerdos ad beati Symphoriani sepulcrum provolutus incubuit, et praecibus crebris undique collecti proceres, ad domum venerandi pontificis currunt et principis sui valetudinem ac tormenta doloris exponunt.
45 At ille non inmemor solita largire medella, vestibulum caeler ingreditur.
46 Et cum vidisset regem, ait illi:
47 'Pax tibi, rex, et gloria perennalis!' Fesso iam pectore, parumper anhela reducens, ait rex:
48 ' Subveni mihi auxilio orationum tuarum, sanctissime pater, quia cuncta membrorum meorum viscera hac nocte divino flagello soluta sunt'.
49 Tunc sibi beati Germani palleum osculandum deposcit.
50 Quo accepto, ab eius summitate loca doloris adtrectat, sua delictorum confitens causam malorum, et cum milis Dei orationem supplisset, mox illi vivida virtus et membris sanitas comulavit.
51 Ita omnipotentia Dei concessit, ut cuius offensam incurrerat, ipsius supplex gratiam postularet.
52 (6).
53 Una quadam die cum ad carcerem Parisius orationem vir beatus impleret, sequenti vero nocte trusis in carcerem lux miranda refulsit, et vincti, quorum inibi miserabilis poene et teterrimus angor artus adflixerat, sanctum sibi Germanum sic adloquentem viderunt:
54 Todentes illico fodete; Dominus vos ab has latebras tenebramm eripiet'.
55 Inter haec, costa pecodis reperta, paulatim effodiunt lapidem.
56 que provolvunt et tractim se unusquisque foris proripiunt.
57 Dehinc occurrentes, beati Germani pedibus se prosternunt et vocem cum lacrimis quasi ex una tuba, mixtoque gaudio, ad sidera tollunt, inmensas referentes domino Deo gratias, qui eos per sanctum Germanum a tenebroso carcere revocavit.
58 (7).
59 Praescius temporalis vitae ac beatitudinis peracta gratia, misteria recognoscens, ceu miles aegregius, tropheum bellicae virtutis exacto, ad palmam meritis gloriosus festinat sacerdos.
60 Dies ante aliquos vocans cancellarium, ait illi secrecius:
61 'Scribe super hoc lectulo:
62 Quinto Kl.
63 Iunias'.
64 Nondum enim erat temporum peracta fortuna; post venerabilem eius abscessum patuit omnibus, predictam sibi diem itineris, qua migraturus erat ad Christum.
65 Bonis in actibus felicibus meritis occies denos temporum vixit annos.
66 Nunc vivit aeterno secutus in lumine Christum, cui est cum Patre et sancto Spiritu maiestatis unita potestas in saecula saeculorum.
67 Amen.
Venantius Fortunatus HOME



Venantius Fortunatus, Vita Germani Ed.2, IN CHRISTI NOMINE INCIPIT VITA SANCTI AC BEATISSIMI GERMANI EPISCOPI, PARISIACAE URBIS ANTESTITIS. <<<     >>> 1.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20. > 1. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 2. > 3. > 15. > 11. > 22. > 13. > 18. > 25. > 17. > 12. > 23. > 19. > 16. > 26. > 10. > 27. > 2. > PARISIACAE URBIS ANTESTITIS. > 24. > 21. > VITA GERMANI EPISCOPI PARISIACI II. BREVIOR. VITA SANCTI GERMANI EPISCOPI V. KL. IUN.