monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20. > 1. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 2. > 3. > 15. > 11. > 22. > 13. > 18. > 25. > 17. > 12. > 23. > 19. > 16. > 26. > 10. > 27. > 2. > PARISIACAE URBIS ANTESTITIS.
>>> Venantius Fortunatus, Vita Germani Ed.2, VITA GERMANI EPISCOPI PARISIACI II. BREVIOR. VITA SANCTI GERMANI EPISCOPI V. KL. IUN.

Venantius Fortunatus, Vita Germani Ed.2, IN CHRISTI NOMINE INCIPIT VITA SANCTI AC BEATISSIMI GERMANI EPISCOPI, PARISIACAE URBIS ANTESTITIS.

1 I. Beatus igitur Germanus Parisiorum pontifex, territorii Augustidunensis indigena, patre Eleutherio, matre quoque Eusebia, honestis honoratisque parentibus procreatus.
2 Cuius genetrix, pro eo quod hunc post alterum intra breve spatium concepisset in utero, pudore mota muliebra, cupiebat ante partum infantem extinguere, et accepta potione, ut abortivum proiceret, nec noceret, incubabat in ventre, ut pondere praefocaret, quem veneno non laederet.
3 Certabatur mater cum parvulo, renitebat infans ab utero:
4 erat ergo pugna inter mulierem et viscera.
5 Laedebatur matrona nec nocebatur infantia; obluetabatur sarcina, ne genetrix fieret parricida.
6 Id actum est, ut servatus incolomis ipse inlaesus procederet et matrem redderet innocentem.
7 Erat hinc futura praenoscere ante fecisse virtutem, quam nasci contingerit.
8 II. Deinde cum Avallone castro cum Stratidio propinquo puer scolis excurreret, mater parentis, ut suam hereditatem adquireret, de adulescentis fallitura nece tractavit.
9 Quae temperata potione in ampullulam condidit, vinum quoque in alteram, praecipiens puellae, ut, venientibus ambobus, illi porregeret de vino, isti de maleficio.
10 Sed ignorans ministra ampullulam mutat et pocula, vinum sancto Germano, venenum dat Stratidio, et dum isti praeparatur interitum, auctor cadet in laqueum.
11 Quo mater eius cognito puellam increpat cum fletu, extinxisse se filium.
12 Cui Stratidio sollicite inpenso studio, facto de ipsis maleficiis vario, etsi mors vitam non abstulit, tamen signum mortis infixit.
13 III. Hinc ad parentem suum sanctum Scupilionem Lausia se conferens, moribus honestis altus et institutus est.
14 Et cum fere mille passus longe a vico consisterent, iugiter ad matutinos currebant, ducti fidei calore, per tempestatem, per hiemem.
15 Qui intra tria lustra spatium a beato Agripino diaconus instituitur et sequenti triennio presbyter ordinatur.
16 Dehinc a pontifice Nectario abba ad sanctum Synphorianum merito dignus adsiscitur.
17 Quanta vero inibi abstinentia vixerit, quantis quoque vigiliis continuando duraverit, quibus elemosinis profusus extiterit, illa res una testis est, cum iam, rebus reliquis pauperibus erogatis, nec panis ipse resideret, quatenus fratres reficerent, qua de re insurgentibus adversum se monachis, retrudens se in cellula, amare flevit et doluit.
18 Inter haec, ipsum orantem, quaedam Anna matrona duorum saumariorum cum pane dirigit onera.
19 Sequenti etiam die cum annona distinavit plena carpenti vehicula, ita ut exinde monachi cum saturarentur cibo, terrerentur miraculo.
20 Cuius bonis operibus inflammatus episcopus sanctum virum in custodia trudebat, quem praedicabant daemonia.
21 Cui ad nutum divinum aperiebatur ergastulum, sed non hinc egrediebatur, nisi daretur praeceptio.
22 His itaque celeber intentus officiis, non desiit praedicandis manifestare miraculis.
23 IIII. Igitur quadam vice, dum cibum fessus acciperet, ingrediente Amando monacho in fenile cum lumine, carbone decidente, flamina fenum corripuit, et arida nutrimenta vorax ignis adlambit.
24 Concurrentibus reliquis nec tamen succurrentibus, tardius ipse prosiliens, rapta de foco cucuma, ascendens supra fabricam, concinnens alleluia, fundens paululum aquae in crucis imagine, restinxit incendia.
25 Hoc de manu sancti imbre sedata est ignis unda, quam vix restinguerent flumina.
26 Quod tamen postero die cuius insidiis actum est, hostis ipse confessus est.
27 V. Chariulfus quidam Francus partem villae basilicaris obstinatus invaserat.
28 Quem cum vir Dei ad reddendum aliquatenus commoneret nec tamen proficeret, ad orationem se convertit, nec fides vindictam distulit.
29 Statim ex vicino ferus ursus exilivit, tres illius equos interfecit, nec sic a duritia resipiscit.
30 Sequenti vero nocte duplicavit ultor perniciem.
31 Sex iumenta interemit, nec sic quoque poena sufficit.
32 Tertia item nocte novem vehicula prosternit, triplicatum cadaverem:
33 sic labor crescebat in cladem.
34 Dehinc ad beatum virum tardius dirigit puerum, agrum reformat invasum, calamitas conpescitur.
35 Id actum est, ut, bestia castigante, homo sensum acciperet et daret non intellegenti belua rationem.
36 VI. Dehinc beatus Agricola Cabilonensis episcopus, habens cubicularium graviter vi febrium laborantem, qui distinato animo totus pendebat in transitum, dirigit ad sanctum virum intercedendi suffragium.
37 Tunc, perceptis apicibus, basilicae sub porticu ad sancti Synphoriani sepulchrum progreditur.
38 Interea vir iustus orationi incubuit, terram corpore praemens et sidera mente transcendens; quasi ante se habens praesentiam Domini, pro voto supplex obsecrator accedit.
39 Nam mox vicini redemptoris auribus exauditur, et adhuc isto recubante in pulvere, aegrotum medicina perfudit, ac iusto iacente in pavimento, languidus surgit de lectulo, ante currente medella, quam peroret, qui supplicat, ita ut, portitore redeunte, obviam puer occurreret, cui parabantur exsequiae, ut non esset ambiguum, eadem hora languidum saluti fuisse redditum, qua vir beatissimus fusus orasse conperitur.
40 VII. Nec illud omitti convenit, quod ad domum Aebronis pro fide iusti conlatum est.
41 Cuius ingrediente domum, Anna matrona proclamat, rem mirabilem se videre.
42 Inquisita a coniuge, quid esset, quod inspiceret, ait:
43 'Ecce! beatus Germanus cornuta facie mihi videtur incedere, quod paene vix valeo aut intuere lumine aut sermone conferre, sanctum virum novo more cornibus radiantem'.
44 Consternataque mulier hominem nostro tempore in figura Moysi potuisse conspicere, credendo, quod et iste post conloquium Domini potuit mulieri cornu exaltatus agnosci.
45 Cuius causae pavore Aebro eadem die iuxta sanctum sedere nullatenus non praesumpsit, duplice pro merito, maerore pariter et terrore.
46 VIII. Contigit, ut pro villis Augustidunensis ecclesiae Theudoberto regi Cabillono occurreret.
47 Memor sancti Synphoriani in ingressu palatii ita, spiritu Dei redundante, locutus est, ut ante rex annueret, quam verba petitor explicaret.
48 Cui et ore prophetico finem dixit de transitu.
49 Quod paucis interim diebus dum ad Remus remeavit, in ipso itinere rex extrema sorte defecit, quasi sancti viri sermo dictus fuisset ab angelo.
50 VIIII. Et quoniam beatissimo erat familiare in basilica sancti Synphoriani soli vigilias ducere, euntem eum monachus Silvester prosequitur.
51 Et ingressi pariter ad sancti martyris tumulum, circa noctis medio ab altare tumultus frequentantis rumoris accipiunt, tamquam si ad rapinam collecta curreret multitudo.
52 Credens enim vir Dei, versari latronum incursum, imperat, monachum ante sepulchrum psallere:
53 ipse vero accedit ad altare.
54 Dehinc illa turba ad monachum quo psallebat alacriter properat.
55 Quo mactato graviter et in terra proiecto ac semivivo relicto, veloces effugiunt.
56 Qui vix voce flebili cladem suam replicans, a daemonibus se caesum gravi congressu confessus est.
57 X. Accidit, ut Sabarici famulus Caesarius nomine ad virum de quo loquimur iniuria passus confugiret, supplicans, ut quolibet praetio eum de insolentis domini servitio liberaret.
58 Quod indignatus Sabaricus, pro Caesario et coniuge vel unico eius filio octuaginta solidos praetii nomen petiit, quo minus pontifex ut famulus servile ditione laxaret; tamen hoc non dubitavit misericordia iusti vel perquirere vel donare.
59 Quo praetio persoluto, contigit, ut ante basilicam saepe dictus Sabaricus praeteriret, et nec tamen oratio quippe occurreret.
60 Qui domum suam ingrediens, statim adfligitur, ligatur, et catenis revinctus, ad sanctum perducitur.
61 Neque sic a pio viro misericordia tollitur, sed statim missa praece, eius obtinente fide, purgatur.
62 Tunc adiectis a Sabarico adhuc viginti aureis ad praetium quod acceperat, et de centum solidis crux ad sepulchrum beati Synphoriani ab ipso suspensa est, quae usque in hodiernum diem res est in testimonium .
63 Qua occansione filii vel filiae ita sanctae conversi sunt, ut per monasteria regant agmina monachorum.
64 Quae causa modo mirabile profuit patri vel germine, ut parvum genitoris flagitium posteris transiret in lucrum.
65 XI. In pago Alisiense res gesta est.
66 Coniux inlustris viri Vulfari Destasia nomine, vitalis spei distituta solatiis, linguae carens officiis, per biduo iam muta, spiritu deficiente decumbens, adparatis exsequiis, iam palpitabat exanimis.
67 Cui eulogias per presbyterum suum directis et violenter adapertis praemortuae dentibus, in ore transiectis, mox ut fauces semivivae liquor benedictionis introiit, statim incipit praemortua vitae flatibus anhelare, oculi nece perclusi lumen diei requirere, ut post funereo pallore facies in ruborem transiret, donec, cunctis stupentibus, vivificata consurgeret, et circumstantes auctorem muneris gratiam praedicarent.
68 Quae singulis annis tributum vitae solvit pro praetio.
69 XII. Ceterum revelationum suarum quis scrutator introeat, cui ante quattuor annorum curricula ipsa episcopatus sui causa non est abscondita? Itaque positus sopore, inspicit, a quodam sene claves sibi portae Parisiacae porrigi.
70 Interrogans, quid hoc fieret, accipit in responsum, ut salvas eas faceret.
71 Quod post civitatis eius episcopo decidente, dum praecellentissimo regi Childeberto occurreret, in eius electione effectum illa vox meruit, ordinatusque pontifex, qualis quantusque se gesserit, hoc expedire lingua mortalis non sufficit, quoniam supra hominem fuit omne, quod edidit.
72 Denique adeptus gradum curae pastoralis episcopus, de reliquo vero monachus persistebat.
73 Hinc se frequentantibus exercebat vigiliis, inde continuatis macerabat inaediis.
74 Pernoctabat algida senectus per hiemem, sustinens dupliciter frigus aetatis et temporis, quod nec tolerare possint potolenti invenes:
75 seipsum paene obliviscens pro victoria corporis, tamquam si simul accessissent dignitas et necessitas.
76 Quae vero elemosinae tam de rebus ecclesiae quam populi oblatione vel regio munere per manus sancti factae sunt, solus ille qui omnia sicut novit et numeret.
77 XIII. Denique quadam vice praecellentissimus Childebertus rex cum ei direxisset sex milia solidorum, pauperibus eroganda, expendens tria milia, revertitur ad palatium.
78 Interrogatus a rege, si adhuc resideret, quod egenis tribueret, respondit, medietatem resedisse nec invenisse inopes, quibus totum expenderet.
79 Cui rex inquid :
80 'Domine, dona quod restitit; nam, Christo largiente, quod donetur non deficit'.
81 Incidens aurata missoria, argentea vasa comminuens, quicquid primum habuit, dans sacerdoti, ne perderet.
82 Erat ergo expectanda contentio inter sacerdotem et principem.
83 Faciebant apud se de misericordia pugnam et de pietate certamen, thesauros ut spargerent, et de suis talentis egeni ditiscerent, festini ad futura lucra, ut bratheum semen sererent, et post messores acciderent aurolenti per segetem:
84 ut sacerdos locupletaretur regalibtis thesauris, et in regem floreret gratia sacerdotis, qui suum solum hoc credidit, quod nudus aut egenus accepit.
85 XIIII. Sed revertamur ad ordinem.
86 Quidam in Exona vico de fiscalibus famulis Gildomires nomine, cum die dominico quiddam operatus sit, ita contrahitur digitis, ut unguium acumen partem transiret in alteram.
87 Qui Parisius sancto viro occurrit in oratorio, et oratione data, manus peruncta oleo, ungues de palma retractae sunt, digitis redditur organum, et in antiquo officio nervorum tela retexitur.
88 Quem clericum post effectum, et ut integrum salvum faceret, peste liberavit et crimine.
89 XV. Rursus quaedam mulier nomine Favonia in urbe Parisiaca, per novem dies percipiens nihil praeter pulticulam, ore aperto inhians, sancto viro oblata est.
90 Quae, velut ferro opposito, nulla lege poterat iungere dentes aut labia.
91 Quam in oratorio sacro perunguens oleo, palpato undique capite, sine tarditate saluti restituit.
92 XVI. Accidit, ut puella quaedam de domo Medardi Meglidonensis familia, filans die dominico, contracta manu, damnaretur supplicio.
93 Quae contacta oleo, virtus infudit remedium.
94 Hic stupentes digiti, vigorem pristinum resipiscunt; oblitum artis officium reducti articuli meditantur, manus ramosa distenditur, et purgata vitio, dextra saluti reducitur.
95 XVII. Recte creditur inserendum illud quoque miraculum.
96 Bobolinus quidam de vico Noviomo, vehementer inimici pervasus insidiis, ad hominem Dei vinculis nexus adducitur; rebelli spiritu rotatus, excutitur, nec lassatur.
97 Qui, exorante sancto viro, quasi de longo itinere ad se suamque mentem septimo die revertitur.
98 Sic dupliciter liberato dum fugit umbra de sensibus, catena cadit de manibus, sanus redditur et solutus.
99 XVIII. Hoc etiam memoriae iure perpetuo est tradendum.
100 Quidam ex Nantharici familia, separatis ab invicem maxillarum iuncturis, ore aperto ad virum beatum perducitur.
101 Quem signum crucis inpresso et sanitati reddito vetuit, ne acciperet vini potum aut carnis edulium.
102 Qui, praecepto postposito, ad normam sui languoris statim reductus est.
103 Sed ne praevaricantis neglegentia iusto subtraheret gloriam, in Spedoteno villa rursus ei oblatus est.
104 Cuius loca maxillarum sancto perunguens oleo ac beatis inanibus mentum adstringens et labia, Christi nomine invocato, concussa sanctis digitis, ad se iunctura revertitur, suae fidei merito salva domo reducitur.
105 XVIIII. Item faber Licerius nomine turbolenti daemonis arreptus insania, ita bestiali feritate proruperat, ut, catenis collo manibusque revinctis, vix ad beati viri traheretur praesentiam:
106 inde miserabilior, ut qui sustinebat ab hoste violentiam, ipsi adderetur altera poena per vincula.
107 Quem tamen sacerdos Dei apud se imperat detineri:
108 et sicut septimo die Deus quievit ab opere, ita et opera Dei, transacta ebdomada, eripitur a daemone.
109 Et sic in propria residere securus meruit, liberatus ab hoste.
110 XX. Waddo vir inluster, consiliis regis particeps, typum dupliciter incurrens febris et frigoris, expurgandus sancti viri praesentatur obtutibus.
111 Interea hora solita, febre concussus gravissima, ut refrigeraretur, vel aqua instanter expostulat.
112 Qua sibi denegata, in sancti pontificis insolescit iniuriam.
113 Vir tamen Dei contentus, ut obtineret victoriam, oratione explicata, potum ei donans in calida, homini revocavit salutem ad pristinam et inminens periculum tali Quravit antidoto, febrem curans per calida.
114 XXI. Nec illud est praetereundum similis causae miraculum.
115 Reginae Chrodosinthae minister Ulfus nomine typo vexabatur gravissime; poscens suffragia medellae, perrexit ad pontificem.
116 Quem vir Dei constanter ducit ad baptisterium, sed, exorante sancto, coepit adfligi gravius, in proximo liberandus.
117 Postulat ardens et aestuans aquae modicum, sed negatur.
118 Qui fellis amaritudine suscitatus acerrime, balteum suum ad sancti vestigia proiecit, clamans:
119 'Tu me, Domine, interficis, cum sanare debueris; sed hoc tibi notum sit, quia per te morior.
120 Vita mea a te erit requirenda a rege vel a parentibus'.
121 Interdum prae calore per baptisterii pavimentum volutatur; orante beato viro, in sopore convertitur, et aliquantulum post somnum excitatus ab ipso, in omni incolomitate languidus reformatur.
122 Inquisitus a pontifice, cur tantum locutus sit ad iniuriam sacerdotis, respondit solum ei gratias referens:
123 nihil se de suis verbis recordare confessus est.
124 XXII. Praecellentissimus Childebertus rex cum equum necessarium ad sellam beati viri donasset vehiculum, rogat ipse qui dederat, ut eum sibi retineret nec cuiquam tribueret.
125 Interim beatus vir, postulante captivo, equum donat in praetio, quoniam apud pontificem plus fuit quam illa regis vox pauperis.
126 lubet igitur, ut quindecim eum venundaret solidis; quem pauper ipse cum duceret, negotiator occurrit, emit praedictum equum duodecim aureis.
127 Quo empto, negotiator adducit ad stabulum.
128 Sed quoniam minus dederat, quam vir Dei praeceperat, equussub nocte moritur, ne sancti verbum iret in cassum.
129 Unde sequenti die sellarem de stabulo, iunctis bubus, extinctum retraxit emptor, mortuum vehiculum; qui versa vice capistro non capite, sed pedibus adligatus educitur.
130 XXIII. Est operae praetium illud memoriae tradere, qualiter sacerdos Christi solitus erat de ipsis quoque regibus triumphare.
131 Igitur cum glorioso Chlodchario regi occurrisset ex solito, nec tamen de sancto viro, stante ante palatio, ei fuerit nuntiatum, mora facta ante vestibulum, non repraesentatus inde domo revertitur.
132 Sequens nox in oratorio vigiliis ducitur; rex dolore atque febris infestatione torquitur.
133 Vix primo diluculo ad domum ecclesiae a proceribus concursatur, poena regis exponitur:
134 ut sua visitatione regi doloris vim mitiget, obtimates deprecantur.
135 Mox apud pietatis iniuriae causa postponitur; quo ante nec nuntiabatur, intrat honoratus et exoratus palatium.
136 Rex vix adsurgit de lectulo, caesum se divino flagello conquiritur; adlambit sancti palliolum, vestem sacerdotis deducit per loca doloris.
137 Culpam confessus criminis, mox dolor omnis fugatus est.
138 Id actum est, ut cuius incurrerat de contemptu periculum, sentiret tactu remedium.
139 XXIIII. In pago Parisiaco Vico Novo res gesta est.
140 Quidam in eodem loco impetu lupi rapidi laceratus, extra sensum effectus, beato sacerdoti miseranter oblatus est.
141 Hinc ad illa suae artis recurrens suffragia, mox brachio olei benedicti liquore circumlito, et sacris eum digitis medicabiliter adtrectatum, pestis illa, quae viscera, dolore crassante, pervaserat, loca fugit obsessa; iam putredine resoluta, vigorem pristinum restitutum, sine cunctatione velut experto de sopore dolor recessit, mens rediit.
142 XXV. Item de vico Mantola Waldulfi cuiusdam ancilla, anno et novem mensibus gravi caecitate percussa, per soporem admonita, ut fimbriam sancti si tangeret, mox visum reciperet, die quadam sacerdoti occurrit; sed multa nocte circumdata, ita constrictis luminibus, ut unde oleum benedictum iniceret, lumen aditum non praestaret.
143 Tamen perunctis palpebris desuper et loca reliqua capitis, oratione data, pane et sale signato, mulieri praecepit ad mansionem se condere.
144 Ipse a primo somno in oratorio pervigil, circa medium noctis mulier clamat hospitem, se lacrimare profusae.
145 Tum, accenso lumine, ab oculorum conpage cernit manare sanguinem.
146 Quae cum eoderu cruore mane ad sanctum rediit, sed et ipse cum aqua palpebras fovens et abluens, orationibus additis, oculus unus apertus est, deinde altero peruncto, mulier domum revertitur.
147 Dehinc eadem sub nocte nimium fuso sanguine, adpropinquante die, sacerdoti se obtulit.
148 Qui cum de regis occursu domum reverteretur, ingressus in oratorium, statim mulieri alter oculus aperitur, et praestante Domino, gemello se videre lumine gratulatur.
149 XXVI. Magnoflidis puella, cum talibus decepta inluderetur insidiis, ut quotiens ad ecclesiam voluisset accedere, gressum facere non valeret, servo Dei in villa Savara praesentata est.
150 Confestim ut sancti manus super caput puellae titubantis inponitur, tali investigatione occultus hostis detegitur et se diu latuisse multo gemitu confitetur nec in beati praesentiam clamat proprio se posse celare praestigio.
151 Ergo ita se proditum et egressurum gravi ardore conquiritur.
152 Interim non cessante sacerdote manu crucem depingere, expectantibus omnibus, in muscae similitudinem prorumpens, cum sanguine de naribus mulieris inimicus egressus est.
153 Quam sanitati restitutam, monachale veste mutata, Dei servitio traditam bis triumphare fecit, hoste victo vel saeculo.
154 XXVII. Quid illud, quod sine mora curavit debilem dexteram? Cum ad festivitatem sancti Martini Turonis accessisset, egresso de monasterio offert se mulier barbara, manu nervis adtracta, postulans medicinam.
155 Quam sub casula recepta, suo sputo inlita, velut sparsum farinae collectum, commacerat.
156 Hinc, resudante dextera, digitus tendit et replicat, torporem veteratum ad vivacitatem resuscitat, et priusquam veniret ad beati Martini ianuam, digitis suis extensam reddet incolomem dexteram.
157 Quam mox sentisse directam, mulierem a se repulsus est, ingressus basilicam.
158 XXVIII. Deinde egrediente de praedicta basilica, cum se ad mansionem servus Dei reciperet, offert se manca altera, palma digitis adfixa, quae prius tacta de saliva, dehinc oleo peruncta, peregrinae sanitate de praesenti est reddita.
159 Nam causas infirmitatis hoc erat sancto viro curare quod tangere.
160 XXVIIII. Erat sane mirabile, quotiens famulus Dei ad Augustidunum voluisset accedere, mox ad sanctum Synphorianum daemones nuntiabant.
161 Et occurrentes per Murvinno, fletu gemituque clamabant:
162 'Vir sancte, si de locis cultis nos inconsideranter repellis, vel habitare concede silvarum per solitudinem, ut liceat miseris per deserta securos errare.
163 Ante tuos oculos nec corpora nos celant nec nemora'.
164 Quae deflentes et sancti non tolerantes praesentiam, admota eius dextera, de obsessis corporibus passim vertebantur in fugam, et de salute populi proiecta daemonia lamentabant.
165 XXX. Producatur in medio nobile illud miraculum.
166 Cum regrederetur pontifex de sancto Synphoriano, castello Avallone iter agens ingreditur, ubi reorum multitudo tenebantur ergastulum.
167 Hinc a Nicasio comite invitatus ad prandium, vir Dei coepit de misericordia habere conloquium, ut, datis fideiussoribus, relaxarentur de vinculo, et partem culpae cederent pietatis intuitu.
168 Quod ille facere distulit obstinato spiritu.
169 Unde antequam perpranderet, se de mensa sanctus proripuit, et carcere subterraneo superiectus, diutius oravit cum fletu, ut divino confereretur auxilio, quod a temporale iudice non esset obtentus.
170 Sic cursus ille lacrimarum per aera surgit in caelum, et gemitus pervenit ad votum.
171 Itaque deputatur angelus ad effectum.
172 Dehinc vir venerabilis spem promittens, inclusos ortatur.
173 Nec perdit sermo:
174 quod loquitur fide, gestis impletur.
175 Eo discedente, mox catenarum bacae franguntur victae, ianuae reserantur, dies in carcerem reducitur, damnati de tenebris in lucem procedunt, nec diutius poena tenuit, quos torqueret.
176 Sic erepti, Parisius occurrunt pontifici, qui periclitabantur inclusi.
177 Sed ut culpabilibus aliquid plus conferret, a rege, quicquid fisco pro his debebatur, obtinuit.
178 XXXI. Dehinc ad sanctum virum Nicasius cum vellet occurrere, et iam praesentatus, mox gravissimo casu in terra prostratus est, et paene omnibus salutis distitutus solatiis, ipso sancto intercedente, homini disperato virtus et sensus regressus est.
179 Mox balteum quo cingebatur et spatam pro munere beato Germano contradedit; quod ipse comis, dato praetio, post redemit.
180 Id actum est, ut quod prius incarceratis concedere distulit, hic duplicato foenore debitor conpensaret, et aucta dote, damna sarciret.
181 Prius pro eis differens, post et se ipsum redimens; ante nec illis pius, modo et de se trepidus, didicit casu proprio aerumnis succurrere alienis.
182 XXXII. Prorsus illud stuporis retexatur in pagina.
183 Eunte sancto viro ad beati martyris Synphoriani occursum, dum de vico Cervedone in Murvinno progreditur, habitatores loci occurrentes suggerunt, ut segitem Panitiae mulieris viduae nihil habentis residui, qui ab ursis vastabatur, visitare praeciperet, et sancto suo adventu repelleretur incursio.
184 Qui concite, ministris inridentibus, ad locum perducitur, et oratione data, desuper fecit signaculum.
185 Hinc instinctu divino in parentales bestias feralis ira succenditur; odium nascitur in affectu, in pace pugna committitur.
186 Furore bestiae bis armantur; statim praefocatur unus ursus ab altero, et ipse qui restiterat, dum vellet foris egredi, saepis palo transfoditur.
187 Sic utrique vastatores uno momento peremuntur, et ipsi sibi confestim arma mortis effecti sunt.
188 Post, ipso redeunte, mulier pelles ursorum obtulit ex studio et quasi victori suo repraesentat spolium, quod tamen omnino ipse recusavit accipere, et qui prius riserant, paenitere coeperunt, videntes miraculum.
189 XXXIII. Et quoniam de Dei donum non debet esse fastidium, illud etiam breviter ducimus explicandum.
190 Beretrudis quaedam mulier, Munsointhi matrona, dum tempore laetaniarum praecaecatis oculis non posset ire cum populo, audiens chorum psallentium, cum lacrimis domni Germani inplorat auxilium.
191 Tertia sequenti nocte per soporem visus est ei vir beatissimus adstare prope lectulum, et quasi caecis oculis fecisset signaculum.
192 Evigilans mulier, marito narrat, quae gesta sunt.
193 Mox, stillante sanguine, dies oculis redditur, et diuturno post nubilum lumina sereno radio micuerunt.
194 Clarescente quoque die, ad missa cum populo progreditur mulier in processu, ita ut sancti viri sic visa per somnium esset imago remedium.
195 XXXIIII. Adest nec minus laudabile , reddita vita infantulae.
196 Cum in Toronico inlustris viri Pienti matrona expositae filiae lamentaret extrema, et obseratis oculis, nec anhelitu mobili respiraret infantula, ad sancti viri praesentiam tota committit praesidia.
197 Qui per missum invitatus, quantum valet, ad conclamatae puellae cadavere properat.
198 Exceptus multis fletibus, deplorante familia, adpropinquat subsellio, quo iam regebat infantula.
199 Caelum vim facit questibus.
200 Fere transactum inter haec unius horae spatium, mobili singultu flatus puellae reducitur, viscerum vitalis calor per membra diffunditur.
201 Dehinc paulatim animata, potum poposcit, ut biberet.
202 Tum a beato viro pane signato vel calice degustato, infantulae revocatae de funere totum vertitur in salutem.
203 Quae post in monasterio beatae Radegundis felicioris vitae terminum consummavit.
204 XXXV. Quidam clericus deiuxta monasterio beati Silvestri in Ternoderinsem cum die dominico, ut loquimur ex consuetudine , caligas circinasset, debilitatem manuum vel pedum incurrit.
205 Sed de beato Silvestro gressus recepit officio.
206 Per soporem admonitus, occurrit sancto Germano, poscens salutis conpendio.
207 A quo interrogatus, causam culpae confessus est.
208 Tum imperat clerico, ut clamaret per populum, ne quis temere die operaretur dominico.
209 Quo quinto die transacto, superfuso oleo, debilis palma redigitur, et ad propria eundi cum libertate dimittitur.
210 XXXVI. In pago Amoniense quod gestum est, replicetur.
211 Roteiaco villa Parisiacae ecclesiae septem ei viri debacchantes oblati sunt.
212 Quibus curatis, unus qui graviore vexabatur spiritu, cum exire cogeretur, homini Dei professus est, expulso se de illo loco, gravem lamentationem Parisiacis se facere.
213 Tunc fugata pestis de sancti Germani transitu fama fudit per populos et pastoris pro obitu gregem movit in fletu.
214 Qui tamen inerguminus etsi seminavit mendacium, expulsus non defendit obsessum.
215 XXXVII. Et quia iusti opera crescere cogebant miracula, item in prae.
216 dicto loco offertur ei paralyticus, membris dissolutus, carpento subvectus, gressu distitutus et actu.
217 Quem sanctificati olei liquore perfuso, cum ute summa tetigisset, vigor medullas introiit.
218 Dehinc redivivae manus ad usum mobili redeunt, thoraca pectoris vitali adpulso fit fortior, genua columnaris inbecillitas roboratur, plantae solidatae baside subreguntur.
219 Inter haec tota membrorum fabrica reparatur:
220 qui, sanitate recepta, redeunte sancto viro, occurrit in itinere, praeparato exenio, gratias Christo referens de reddito corpusculo.
221 XXXVIII. Nec hoc praetereundum est, qualiter simile merito claruit virtus in altero.
222 Igitur Emmegisilus de vico Bucciaco, quidam puer admodum parvulus, membris paralyticus, in cella Parisius ad sanctum virum manibus baiulantum dilatus est:
223 nec dextra vegens mobili nec planta surgens stabili nec lingua sonans volubili, totus debilitatis marcore captivus, quodadmodo sine naturae ordine in rerum natura perfusus.
224 Quem continuatim per triduum sacro liniens oleo, sanitati restituens uno sub momento voce, manu, vestigio:
225 cunctis stupor amplectitur , clamor in caelo educitur, omnem artem medicorum sanctum superasse Germanum.
226 XXXVIIII. Item de vico Bucciaco quidam occurrit Parisius, ita manu contracta, ut ungueum acumen palinam foraret in intima.
227 Quo tantum oris sui ducta saliva, policem nervorum distensione, manus reformat imagine.
228 XL. Retinet eius laureas et pagus Bituricus.
229 Igitur pastor bonus cum de vico Novigento ad Vico Novo visitandi gregis cura solita pervenisset, offert se quaedam vetula, annorum bis quaterna gerens in caecitatem curricula.
230 Cuius super oculos signum nostrae redemptionis sacerdos inponens, imperat, ut sequens iret, qua pontifex pergeret.
231 Altera quoque die cum praedicto occurreret ex inproviso, sanguinem manantem de lumine, largo fonte salutem suam oculi lacrimabant.
232 Quae inter reliquos adstante sancto viro conspicitur.
233 Qui tollens se de consensu, mulierem vir Dei trahet in diversorio, quo sibi erat cubiculum.
234 Cuius lumina aqua tepida suis manibus abluens, diem reddidit in oculis.
235 Quae mox lucem inspicit, sancti viri digitos insatiata gaudio suis inmersit faucibus, pariterque ministris conpunctione deflentibus, videre se hominem, qui caecis pro pecunia in dono lumina dispensaret.
236 Sed haec in cubiculo praesente me gesta sunt.
237 XLI. Cum ad possessionem ecclesiae quae dicitur Inaethe sacerdos accideret, quidam ei fit obviam, conquirens, de quadam villa praeteriret; se solum incolomem esse respondit, universos vero accolas gravi taedio laborare.
238 Cuius eulogias ad infirmos portatis, statim ab aegrotis languor omnis fugatus est, et primo gustu eulogiis morbus cum pane consumptus est.
239 Sic fuit ab illa turba cum esca sanitas manducata.
240 XLII. Item cum Parisius ad basilicam beatae Crucis vir Dei procederet, mulier parvulum in albis ultimo flatu palpitantem et iam migraturum ante sanctum exposuit, dicens:
241 Tie pater, si vellis ad lamentantem respicere, mater flebilis non orbarer, neque hinc discederem male, plena gemitu, vacuata de fructu.
242 Nisi festines succurrere, vides infelicem, extorquente morte, rapi natum ab ubere.
243 Aut filium restitue aut pariter cum ipso funeraturam me obtine.
244 Indulge, pastor, miserae, quam suus dolor facit audacem'.
245 Qua flebiliter poscentem, mox beati dextera supra exspirantem signum crucis inpressit:
246 quasi vigil de sopore lactem matris expetiit, qui iam frigebat in funere.
247 Ita momenti temporis filius de mortis fauce, mater tollitur de merore.
248 Hinc circumstans populus stupore concutitur, fragor in partes adtollitur, gratias creatori referentes de praemio, tempore sacerdotis praecipuo, a quo morbis iugiter et mortibus imperetur.
249 XLIII. Deinde accidente in Bradeia vico pagi Parisiaci, missa celebrata, ei in sacrario cathedra deportata offertur paralytica, universorum membrorum damnata gerens officia, nullum vigorem retinens plantae vel dexterae.
250 Mox habens in eo fiduciam, qui dona sibi larga praestabat, eam ut vitalis olei benedictionem superlinivit, statim morbus excluditur, salubris vigor inlabitur; recreatisque visceribus, melius renascitur saluti quam germine, plus adquirens ex munere, quam sumpsisset origine, ita ut suis postea manibus tunicam sancto faceret, quasi adquisitae tributaria medicinae.
251 XLIIII. Tradidit memoriae, quod iuvat in laude.
252 Itaque Audegisilus maior domus regiae, cum quartano typo graviter ageretur, occurrens beato viro, fidens de beneficio:
253 homo Dei in sua cella deputat et cum unum diaconum residere iubet inclusum.
254 Tum anxius et ieiunans minister, quid faceret, excogitat trepidus, unde curaretur infirmus.
255 Idcirco febricitante viro, Dei servi rachina undique obvoluto, conponit eius in lectulo.
256 Eadem quoque die tacta vestis nobilis, quasi Impetus fluminis, itaque quartanae febris ignis omnis extinctus est.
257 Et redeunte de prandio, reserato cubiculo, sanus surrexit de lectulo, exultante ministro pro sanitatis praemio, tunc sibi resoluto ieiunio.
258 Sic tactu beati vestis salutem operatus est absens.
259 XLV. Exsequamur.
260 itineris arrepti viatico.
261 Itaque cum Pictavis vir Dei ad beatum confessorem proficisceretur Hilarium, quaedam Baudofeifa de Sene Corbiaco villa, inter duos vix advecta, ei repraesentata est, quae erat muta, cloda vel manca.
262 Lingua regebat inmobilis, anhelito palpitante, pars erat tota de funere, ut, viventibus oculis, reliquum esset cadaveris.
263 Super quam misericorditer ut signum sacrae crucis expressit, confestim omnis vigor per membra diffunditur, venarum flexuosi rivuli suscitantur, nervorum inbecillus stupor excutitur, naturalis motibus ad vitalem usum tota fabrica renovatur.
264 Mox linguae plectrum resolvitur, digitorum glomi tenduntur, pedum basides solidantur, totamque viscerum molem hoc fuit apud sanctum vivificare quod tangere.
265 Quae, convalescente medella, tertia die ad civitatem sancto gratias referens suis occurrit vestigiis.
266 XLVI. Operae praetium creditur etiam illud inseri curationis praeconium.
267 Pago Vindocinense vir beatus dum praeteriret, in Rausidonem manendi gratia declinavit; ubi tanti robor benedictionis invaluit, stipulam lectuli in quo vir sanctus requievit quisquis fideliter abstulit, donum medellae portaverit et de semine paleae frugem meteret medicinae.
268 XLVII. Reddat hic testimonium nobilis facti urbis Namnetum.
269 Quo vir Dei accedens, relegiosum ammodum exceptus obsequium, occurrit ei Tecla, Damiani matrona, hominis prumpti negotiis, supplicans, ut virum suum aut ipse pastor aut missi sui requirerent.
270 Quod quia ipsi fuit accessus difficilis, sic cum crismariis suis diaconum dirigens, qui percurrens ad hominem, ut sibi iussum fuerat, infirmi viscera tangit.
271 Altera die exoratus ipse sacerdos accedit ad debilem, qui duplicem sub tortorem, hinc praessus valitudine, inde podagrae vulnere, cruciabatur homo miserandus procaciter.
272 Tum sacerdos altissimi infirmum oleo benedicto perunguens, eo momento debilis statim, manibus directis, longinquo de languore, gressu solidato, prosilivit.
273 Sed ut duplicaretur in una domo mysterium, quae praecessit in patrem, medella perveniret ad prolem, habentes filiam, haec offertur ei puella Maria caeca, surda et muta.
274 Exponunt vivum cadaverem ante sancti vestigia, dicentes:
275 'Bone pastor, adhuc quod ubi languidi medicina restat inpende.
276 Nam tibi credimus reservatum, unde teneris praeconium, ut restituta familia adquirat ad sacerdotem, quod amisit de germine'.
277 Tunc pietas insignis advocatur in lacrimis, mox ad militiae suae belliger arma convertitur et ad obtenenda victoria praeces offert fortis orator.
278 Tunc vir beatus surgens ab oratione, oleo benedicto loca perunguens capitis, in Trinitatis nomine trino depulso languore, statim patefactus aurium oculorumque meatibus, plaudentibus muta loquax universis effecta est.
279 Quo facto, negotiatores civitatis Namneticae quisquis sui reinedium pecuniam, ut potuit, sancto viro dispensandam pauperibus devote vel obtulit vel direxit.
280 XLVIII. Leudegisilus inluster, iuxta quod ipse professus est, cum aliquis ex familiae suae domu incurreret typum cuiuscumque aut aliquid frigoris, lavans illas litteras, quas in subscriptionem manus sancta depinxerat, conplures suos hac medella saluti restituit.
281 XLVIIII. Breviter his perstrictis, prosequamur ex reliquis.
282 Cusinus quidam incongrue cum die dominico equum curam inpenderet, missa manu in vulnere, digitus eius intumuit.
283 Hinc crassante fervore, tota pars brachii relaxatur putredine.
284 Qui, per Belsa sancto iterante, ut ad domum suam diverteret, praecibus fusis, obtenuit.
285 Mox eius brachio vir Dei aqua calida confovit, insuper oleo benedicto perunguens, superpositis caulis foliis, mirificus medicus adligavit:
286 sic, quicquid inerat ulceris, praetiosa cura restinxit.
287 Post ipse gratias referens sancto viro occurrit, tali curatus malagmate.
288 L. Item servus ecclesiae Libanius nomine die dominico saepe inconsultae dum clauderet, manus ei contractae sunt ultioni praesenti, qui ad sanctum virum Parisius, morbo castigante, percurrit.
289 Quem olei benedicti liquore perfuso, mysterii potius unguentum responso, addita oratione, incolomitati restituit.
290 LI. Per singulorum conpendia currant rerum miracula.
291 Namque Andulfus ecclesiae Parisiacae clericus, dum die resurrectionis in viniola sua nuces ab arbore excuteret, pro eo quod operatus est in die inluminationis, caecitate percussus est et vultu tenebroso perstitit anni spatio.
292 Dehinc pontifici oblatus et sancto perunguine perfusus, diei rursus redditus, et sacerdotis sereno purgavit clerici nubilo.
293 Sic quidquid minister amisit, medicabilis praesul obtenuit.
294 LII. Et quia crescunt genera miraculorum per tempora, cum regi praesentaturus vir beatus occurreret, villa Roteiaco clericus ei, nequitiae spiritu vexatus, adducitur.
295 Unde expulso adversario, videntibns circumstantes, vehit avis parvula de capite inerguminis, umbra fugata, egreditur.
296 Quam dum reliqui per domum volantem insequerentur, ipse sanctus suis eam contrivit vestigiis; et cum pede conpraemeret, conversa est repente fallax in sanguinem, geminato praeconio, ut nec calcaretur et sui casus indicio multifarius artifex fieret sanguis, reus sanguinum.
297 LIII. Producat pagus Uxominsis inter nostra quod suum est, ne teneatur in obscuro posteritati res luminis.
298 Siquidem vir sanctissimus ad villa Tasiliaco cum declinasset itinere, offertur ei mulier, cui duplex morbus erat:
299 inde vetustas, hinc caecitas.
300 Salutem deprecari verbis trementibus incipit:
301 qua supplicatione motus senis mulieris et debilis, oratione praecedente, oleo superfuso, lucernae oculorum reddunt luminis radio, et datis specularibus, tenebrae fugierunt.
302 Qua inluminata, Deo reddentes gloriam, per quem Christus operatur, adstantes sancti Germani praeconati sunt merita.
303 LIIII. Dinumerandi sunt morbi, ut praedicetur fons medici.
304 Daningus, Ardulfi filius, ita capite, oculis et totis ydropis morbo tensus erat visceribus, ut in utris similitudinem quasi totus venter esset, penetratis vitalibus, velut vitrum perluceret infecta cutis intrinsecus.
305 Qui medicis disperatus, ad beatum confugit extrema sorte remedium.
306 Quem mox vestibus exuto et sacris manibus peruncto, ydropis inclusus liquor liquore consumitur, et aqua infusione olei desiccatur.
307 Sic modo admirabili nec umor foris egressus est, nec intus languor retentus est, arte praedicabili:
308 umorem ex umore siccari.
309 LV. Item cum ad basilicam beatissimorum Gervasi et Protasi vigilaturus accederet, quidam caecus instetit misericordiam postulare.
310 Cui vir Dei praecepit, inter altare sanctorum reliquias ut iaceret.
311 Quo peracto, primo diluculo, mox super oculos signum crucis intulit, lux effulsit, et totus labor medici curam virtute crucis inpendit.
312 LVI. Mulier de Uxominse petens redemptione a sancto viro, qua sorte nihil accipere meruit.
313 Dehinc Britanum presbyterum:
314 pro infirmitate rectoris patriae suae benedictionem praedicti et reliquias expetit; qui iter suum egrediens, mansionem in villa, qua praedicta mulier habitabat, obtenuit.
315 Quam maritus adlocutus, ut sicut alii et ipsi ad reliquias domni Germani occurrerent.
316 Quae dispexit, pro eo quod ei sanctus vir redemptionem non dederat.
317 Sed statim in loco quo stetit, velut fixa stipite, gressum movere non potuit, manibusque contractis, ad reliquias sancti manu mariti portata est.
318 Inter haec dicti paenitens, miserante pio viro, salute reducta est, confitens, eius dispectu sibi repentinum accessisse periculum.
319 LVII. Et quoniam suo merito semina salutis per qua dispersa sunt, contigit, ut venerabilis Flamiris abba de Canone Toronico manu beati Germani subscriptam accepisset epistolam.
320 Qui cum suum monachum per duos annos febribus decubantem ad lectulum visitaret, requiret infirmus, unde venisset pagina.
321 Respondit abba a domno Germano sibi fuisse directam.
322 Quam petiit sibi porrigi.
323 Qui de subscriptione eius lingua detergens litteram, salus discessit in viscera, et atranienti pictura cuncta vicit unguenta.
324 Unde adprobatum est, languido recuperato, ut dicamus communiter, de sancti subscriptionem sibi sanitatem linxisse.
325 LVIII2. Dehinc cum ad Carnonam castellum accederet, quidam se ei ingerit manu contracta debilis, pro eo quod die dominico aliquid operatus sit.
326 Quem praecepit in villa Cariaco post se festinum occurrere.
327 Quo accedente, dum digitus eius sacro perungueret oleo, subito sicca palma reviriscit ex altera.
328 Adstricta cutis ossibus, intercurrente humore, relaxavit articulos, iuncturae bene disiunctae retenduntur in digitos, ariditas diuturna suffusa reflorescit in vena, statimque vulnere clausa dextera inter manus medici sana redditur et distensa.
329 LVIIII. Accidit, ut sanctus vir, remeans de Namnetico, domum Nunnichi inlustris inlustraret vestigio.
330 De cuius veste matrona rapto fideliter filo recondit in oratorio; quae valitudinem inruens, vigiliis in honore sancti sollemniter celebratis ac missa revocata, de praesenti curata est.
331 Ita beatissimus non solum manum sanavit quod tetigit, sed nominatus curas sparsit.
332 LX. Attila vir inluster, regalis aulae domesticus, conruens in balneo, laeso graviter brachio, conputruerat ipsa tota manus ab humero.
333 Qui medico adhibito, dum curam vellet inpendere, rupta vena viscerum, paene omnis in momento vitae sanguis effusus est.
334 Nuntiatur pontifici, hominem esse in funere:
335 pietatis inpulsu occurrit senior; quem lacrimis conclamantum sine ulla spe, oculis clausis, oppressum, invenit expositum.
336 Cuius vix adaperit faucis cum cultelli manubrio; oratione prius data, intulit ei in ore paulolum aquae frigidae semel, secundo vel tertio.
337 Interim ipse expectans, quis esset rei exitus, adsedit circa lectulum.
338 Transacta fere bora, redivivo singultu exanimatus concutitur, molli motus anhelitu evocatus reducitur; faucium meatus, relaxatis visceribus, spiritu intercurrente, reducitur; paulatim convaliscens, vita de morte revertitur.
339 Dehinc quasi de sopore expergefactus, interrogat, ad caput eius quis fuit? Adesse domnum Germanum, a circumstantibus dicitur.
340 Postulat, manum sancti sibi dignanter porrigi, ita incipiens alloqui:
341 'Domne, tu me revocasti longo euntem itinere'.
342 Statimque obtulit sacculum plenum pecunia et balteum ampli ponderis, quod pauperibus erogaret, mercedem vitae vel gratiae.
343 LXI. Pergens Augustidunum vir sanctus, Rotagiaco dum pervenit, conperit ab Abbone quosdam retrusos in carcere.
344 Igitur pro absolvendis supplex tribuno suggeret, sed ille durus non annuit.
345 Hinc ipse, cauto consilio dum dicit campum circumire, currit devotus ad carcerem.
346 Itaque ad exorandum provolutus sternitur, ibique tempore nocturno catenae discussae sunt, validus tormenti rigor ad fragmenta redigitur, serra gravis inliditur, postes cardine vellitur, feralis carcer recluditur, damnati ad vitales auras quasi redeunt de sepulchro.
347 Ita fit, ut ei Rotagiaco matutino tempore ingressi occurrerent, et qui sancto non praestetit pro absolutis reis, tribunus reus effectus est.
348 LXII. Igitur cunctorum saluti semper instans sollicitus, cum Bytoricas accessisset pro ordinatione Felicis episcopi, praedicante sacerdote, Sigericus quidam Iudaeus, fidei sacramento percepto, conversus est, habens in Iudaismo Mammonam nomine coniugem.
349 Quae cum de conversione nec mentionem reciperet, et per missos beati admonita, refugeret, facta ab eo vigilia, doctor ipse profectus est.
350 Quae cum beatum virum nec Visum vellit intendere, cantato cursu tertiae, manum suam pontifex ad mulieris frontem dignanter admovit pietatis ex opere.
351 Statim a circumstantibus de mulieris naribus, scintillante igne, fumus egredi visus est, ut cunctis clarefieret, eiecto insidiatore mulierem, usque tunc illum saluti suae repugnasse; per obsedentem exhonerata inimici fasce, respirans confessa est, numquam se prius faciem beati viri patuisse conspicere.
352 Qua petente ac precante, effici christianam propria domo promeruit, et quasi capite subdito, exemplo eius multi Iudaeorum conversi sunt.
353 LXIII. Decet hic illud inseri, qualiter peregrino lari sit revocati lux oculi.
354 Itaque pergens Augustiduno pro ordinatione Syagri episcopi, huc inter reliquos cives Florentinus inluster pro consensu dilatus est, Habens nevum in oculo, speciositate derogans aliquantulum, ne florens haberetur in vultu.
355 Interea, dum laudes adclamantur episcopo, a quodam ignorante ex inproviso percutitur eodem in oculo, evulsoque de loco, coepit supra maxillam dubio pendere cum viso.
356 Qui cursu praepropero ad beatum Germanum cum clamore prosequitur, multa se concrepitans, ut loqui solet calamitas.
357 Tunc sancti Germani manu lumen in loco reducitur et ab eo ad beatum Synphorianum dirigitur.
358 Quo pro ipso tam diu vigiliis institit, donec admissus oculus, purgata pristina macula, addito beneficio, integrior reddetur, et melius reddit post vulnera, quam quod natus fuerat per naturam.
359 Qui Florentinus deinceps Matascune ordinatus est episcopus.
360 LXIIII. Quanta vero fuerit virtus eius signaculi, adest inter reliqua res ista testimonii, quae producitur in sequenti.
361 Cum de basilica sancti Martini ad villa sanctae ecclesiae Severiaco recurreret, adiungit itinere quendam Amantium iuvenem, quem deprebendit a Iudaeis duci nexum in feireis.
362 Requiritur, quid fecerit.
363 Puer respondit veraciter ob hoc duci in vinculis, quia se recusaret legibus subdi Iudaicis.
364 Tunc dissimulabant cum clave Iudaei vincula ferri reserare.
365 Facto a sancto viro desuper crucis signaculo, mox ferri serra revellitur.
366 LXV. Itidem cum Parisius ad basilicam sanctorum Gervasi et Protasi orandi causa procederet, ianuis obseratis, ingressus illi negatus est.
367 Tunc, requisitis clavibus nec ipsis aperientibus, sic reseravit pessulum, facto crucis signaculo.
368 Stupor animus invasit praesenti miraculo, aperire de virtute, quod clave duci non potuit.
369 Haec quoque veneranda praesente me gesta sunt.
370 LXVI. Et quia beato viro nullum obstitit metallum cum ligna, saxa, ferramenta ante ipsum soluta sunt, accidit una dierum Parisius, orationem cum daret ad ostium carceris, sequenti nocte trusis apparet lumen in carcere.
371 Visus est eis, ut admoneret, quod foderent, ut foris procederent.
372 Qui dicentes ad invicem doranum Germanum vidisse, et signa singuli referent.
373 Inventa costa de pecude, fodentes amovent lapidem et praedicto amico Dei occurrunt ad ecclesiam matutino tempore cum rediret ad requiem.
374 Sic multis causa salutis fuit imago pontificis, et ad vicem beati Petri dedit nostri sacerdotis ipsa figura remedia.
375 Dehinc, illis ereptis, tribunus civitatis saevire coepit in milites, deputans, corum fuisse neglegentia, quod viro sanctissimo deputatur ad gloriam.
376 Quo conversa in custodes iracundia iudicis, qui solebant adservare, tradet servandus in carcere, et ablatis clavibus, iudex fit custus custodibus.
377 Interim vir beatus tribunum vocat ad prandium, ac dum pariter sedirent eodem convivio, ad mensam sancti viri occurrunt et ipsi qui fuerant missi pro reis in conpede.
378 Clavis habens in manibus, cum tribunus de ereptis vix crederet, quod videret, agnoscens se sic custodisso similiter sicut et miles carcerem, data vicissim veniam, culpa transit in gratiam.
379 LXVII. Inferat Aurilianis nobili viri praeconium.
380 Qua de civitate vir sanctus progrediens, damnatorum voces exaudivit a carcere, quo certe subterraneum habebatur ergastulum.
381 Quo super ascendens et prostratus accubans, orationem dedit amicus Christi cum lacrimis.
382 Prorsus obtentu oraculo, insequenti nocte carcere patefacto, ad basilicam sancti Aniani confugiunt.
383 Et ita beatus pontifex quamvis praetereundo post se reliquid suffragium.
384 LXVIII. Non fastidium sit audire,| quod Christus |praestat fidelibus, dum miraculorum simul virtus crescit et numerus.
385 Itaque sanctissimo occurrit quidam Parisius, cuius quasi pugnus extuberaverat oculum, et iam dictus vergeret in ruina post vulnera.
386 Quo rogante, vir Dei de saliva oris sui oculum inliniens, medellam lumini revocavit et gratiam.
387 LXVIIII.. Maoverta quaedam Parisius, pustulam habens in brachio, cruciata doloribus, occurrens beato viro, pari medicamine.
388 tactu salivae curata est.
389 LXX. Sed si exsequantur miraculorum singula, quae suis gestis praesenti floruerunt in vita, haec sine fine sunt coepta nec erit modus in pagina, quia, quocumque pontificis se convertit praesentia, nulla morborum generibus defuit medicina, et quanta se obtulerunt languentium vulnera, salutis fudit tot semina.
390 Nam quae prima pontificis exsequantur vel ultima, cum per salivam oris sui curata fuerint ulcera, purgata sint inergumina? Ante quem quamvis occultae venisset hostis nequitia, statim se manifestavit fraudolenta fallacia, ac de conspectu sancti viri quia celari non poterant nec tolerabant praesentiam , terribili ululatu sua gemebant incendia, passim per loca volitata, exponebant et crimina; suspensis per aera, frequenter nec interrogati confiteban tur et nomina, cum saepe suo inpulsu currebant ad sanctum virum crucianda daemonia.
391 Cuius minister quocumque loco sancti tangebat baculo, illic inerguminus pendebat, religatus aerio vinculo, et quasi clavis adfixo tenebatur vestigio.
392 LXXI. Et quia sancto viro saepe inimici tendebantur insidiae, ut aut equus lapsum incurreret vel ramus arboris tangeret aut aquavalhV vel glacies periculum generaret, mox qui aut quanti aut qualiter, totum inergumini a se factum, omnem confitebantur et numerum.
393 Cum vero pedem efferret de domo vel ecclesia, videris strages daemonum ante tanti pontificis ac triumphatoris obtutumy.
394 Cadebant circa sancti catervatim vestigia, diversis modis effusa, haec muta, illa clamantia, illa fixa, haec lubrica, et velut ante iudicem dum gesta referrent propria, non effugebant tormenta.
395 Sed ad sancti praeconium quanta est haec laudatio, cum ineffabiliter multa et stupiscenda fierent sub momento? LXXII. Ceterum elemosinis quantum fuerit prodigus, explicari non poterit, nec si totius populi vox in uno se glutinet, Qui frequenter contentus una casula vel tunica, quicquid erat residui, nudus pauperem vestiebat, ut inops calefieret, largitorem algentem.
396 Qaanta etiam fuerit redemptionis eflfasio, nullatenus explicabitur vel loco vel numero.
397 Unde sunt contiguae gentes in testimonium, Hispanus, Scottus, Britto, Waseo, Saxo, Burgundio, cum ad nomen beati concurrerent, undique liberandi iugo servitii.
398 Cum vero aliquatenus nihil esset prae manibus, tristis sedens et anxius, severior in vultu, austerus erat alloquio.
399 Tunc si fortassis ab aliquo invitaretur ad prandium, conpellebat convivas aut ministros proprios, ut conferentes pariter, unde vel unum captivum servitio liberarent, et sic aliquantulum sacerdotis respiraret animus ex merore.
400 Quod si Dominus aliquid per manus sancti dispensandum alicunde dirigerit, mox in spiritu praevidens, solitus erat dicere:
401 'Gratias agamus divinae clementiae, nam, unde fiat redemptio, adpropinquavit' Continuo sine ambiguitate praesentis probabatur effectu.
402 Quod dum accepisset in manibus, resoluta ruga frontis, vultu florebat senior, gressu pergebat alacrior, lingua fluebat iocundior, ut crederes hominem pro redemendis aliis seipsum servitutis vinculo liberandum.
403 LXXIII. Quis vero digne repetat, quanta virtus verborum ab ore votabatur, cum praedicaret in populum? Ut omne litteraturae nasceretur stupor, et fieret in commune generalis conpunctio, atque ex ore dicentis crederis, ut verba formarentur ab angelo, dum plus quam homo loqueretur, translatus in mentis excessu, cum, abrasis maculis, sinceritate dogmatis pectora plebis cogeret, divinis efflagraret pimentis.
404 Qui equitans in itinere, semper de Deo aliquid aut verbo contulit aut cantavit.
405 LXXIIII. Cursum nudo capite dicens, etsi nix aut imber urgueret; cum vero venit ad mensam, confestim recitans adfuit minister divina conloquia, ut inter cibi fercula animi pastus alimento plus saturaretur conviva.
406 Nullum tempus interpolans, quo non aut alia prodesset aut non ipse proficeret.
407 LXXV. Quantum vero vigiliarum curam semper inpenderet, quis enarret aut toleratus algores ardore fidei praedicet, cum frequenter in lectulo, antequam reliquos de sopore commoneret adsurgere, quinquaginta psalmos vel amplius indefessus in templo sui pectoris Domino decantaret? Sed quis illum furtum felicem vel audiens senserit vel visu deprehenderit, cum ipse de lectulo frequenter sine caligis, ne sentiretur ab aliquo, perrexit in oratorio, null um sibi cupiens testem in illum furtum praeter Christum occurrere? Qui, caelebrata vigilia.
408 remeans ad lectulum, quasi nihil egerit, tunc primum reliquos excitaret.
409 Quanta vero ad psallendum fuit constantia, dum velut ferri rigore induta caro subsisteret, dum saxa frigus decrustaret et aquas in crusta verteret? Qui cum suis visceribus dimicaret et viriceret, paene se ipsum obliviscens, ut, domestico tormento superato corpore, de se triumphatum in pace factus martyr adquireret, ut, se mutantibus clericis, sine vicissitudine ipse decantandi modulamina non finiret.
410 Cum paene hoc incredebiliter dicitur, quod scitur:
411 et tertia noctis hora ingreditur ecclesiam, non est egressus ulterius psallentum ab ordine, donec, clariscente die, decantatis sollemniter, universus consummaretur cursus ex canone.
412 Cum vero domum regrederetur, fractus aetate vel frigore, aut inlata diversorum inquietabat suggestio, aut ab ipso requirebatur, ubi praeberet suffragium, ut etiam ad requiem reclinante vel paulolum de querellis occurrentum adflictorum vel pauperum crux pararetur in lectulo:
413 postponens suas iniurias, ne suggerentem premeret inlata necessitas.
414 LXXVI. Paratus pro misericordia, semper currens pro venia, pater et pastor populi, ad se alienas causas transferens et querellas, aut pro parte mitigabat dolores conpatiens, aut quantum possit, ex toto curabat corda subvenieus.
415 In tantum quoque sacris examplificatus provectibus, etiam die beati sui transitu ita praedixit, ut subdimus.
416 Ante aliquos dies nam vocans ad se notarium, imperat in cubiculum supra lectum suum scribere hoc tantummodo, sed nescientibus:
417 ,Quinto Kalendas Iunias'; omnibus, quid hoc esset, post eius sanctus discessus manifestavit de saeculum.
418 Nam neque hoc ei Dominus familiari animae abscondere pertulit.
419 Denique eadem die post peractum proelium beatus migravit ad Christum.
420 His et consimilibus studiis.
421 occupatus ac semper intentus, fere octogenarius, per orbem mirandis actibus adipiscendus martyribus.
422 apostolis adgregandus, glorificandus meritis, coronandus in populis, raptus corporeo vinculo, inmaculato spiritu, beatis fidei dotibus perpetualiter victurus, victor evolavit ad caelos, regnante domino nostro Iesu Christo, cui est gloria, honor et potestas in saecula sacculorum.
423 Amen.
424 EXPLITCIT VITA SANCTI GERMANI EPISCOPI.
Venantius Fortunatus HOME



>>> Venantius Fortunatus, Vita Germani Ed.2, VITA GERMANI EPISCOPI PARISIACI II. BREVIOR. VITA SANCTI GERMANI EPISCOPI V. KL. IUN.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20. > 1. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 2. > 3. > 15. > 11. > 22. > 13. > 18. > 25. > 17. > 12. > 23. > 19. > 16. > 26. > 10. > 27. > 2. > PARISIACAE URBIS ANTESTITIS.