monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 20 > 15 > 54 > 50 > 57 > CAPITVLA > 27 > 58 > 66 > 18 > 56 > 11 > 47 > 13 > 17 > 39 > 22 > 19 > 23 > 70 > 62 > 31 > 26 > 78 > 25 > 16 > 42 > 10 > 59 > 38 > 34 > 49 > 44 > 63 > 74 > 72 > 28 > 46 > 40 > 67 > 21 > 61 > 53 > 52 > 24 > 30 > 37 > 55 > 35 > 60 > 75 > 43 > 36 > 64 > 71 > 68 > 45 > 41 > 33 > 48 > 65 > 77
Venantius Fortunatus, Vita Germani, LXXVI. <<<     >>> LXXVIII.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, LXXVII.

1 Quantam vero vigiliarum curam semper impenderet quis enarret? Aut toleratos algores ardore fidei praedicet? cum frequenter in lectulo antequam reliquos de sopore commoneret assurgere, quin quaginta psalmos vel amplius, indefessus in templo sui pectoris Domino decantaret.
2 Sed quis illud furtum felix [Al., felicem] vel auditu senserit vel visu deprehenderit, cum ipse de lectulo frequenter sine caligis, ne sentiretur ab aliquo, perrexit in oratorium, nullum sibi cupiens testem in illud [Al., illum] furtum praeter Christum occurrere.
3 Qui celebrata vigilia remeans ad lectulum quasi nihil egerit, tunc primum reliquos excitaret.
4 Quanta vero ad psallendum fuit constantia, dum velut ferri rigore induta caro subsisteret, cum saxa frigus decrustaret, et aquas in crustam verteret? Qui cum suis visceribus dimicaret et vinceret, pene seipsum obliviscens, ut domestico tormento superato corpore de se triumphum in pace factus martyr acquireret: ut, se mutantibus clericis, sine vicissitudine ipse decantandi modulamina non finiret.
5 Cum pene hoc incredibiliter dicitur quod scitur: quia tertia noctis hora ingrediens in ecclesiam, non est egressus ulterius psallentium ab ordine, donec clarescente die, decantatus solemniter cursus universus consummaretur ex canone.
6 Cum vero domum regrederetur fatigatus aetate vel frigore, aut illata diversorum inquietabat suggestio, aut ab ipso requirebatur ubi praeberet suffragium: ut etiam ad requiem reclinanti, vel paululum de querelis occurrentium afflictorum vel pauperum, crux pararetur in lectulo; postponens suas iniurias, ne suggerentem premeret illata necessitas.
7 Paratus pro misericordia, semper currens pro venia, pater et pastor populi ad se alienas causas transferens et querelas, aut pro parte mitigabat, dolores compatiens, aut quantum posset ex toto curabat corde subveniens.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.109 bnf12610.45 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik