Venantius Fortunatus, Vita Germani, LXXIV.
| 1 | Caeterum eleemosynis quantum fuerit prodigus, explicari non poterit, nec si totius populi vox in uno se glutinet. |
| 2 | Qui frequenter contentus casula vel tunica, quidquid erat residui, nudum pauperem vestiebat, ut inops calefieret largitore algente. |
| 3 | Quanta etiam fuerit redemptionis effusio, nullatenus explicabitur vel loco vel numero. |
| 4 | Unde sunt contiguae gentes in testimonium, Hispanus Scotus, Brito, Wasco, Saxo, Burgundio, cum ad nomen Beati concurrerent undique liberandi iugo servitii. |
| 5 | Cum vero aliquatenus nihil esset prae manibus, tristis sedens et anxius severior in vultu, austerus erat alloquio. |
| 6 | Tunc si fortassis ab aliquo invitaretur ad prandium, compellebat convivas aut ministros proprios, ut conferentes pariter unde vel unum captivum servitio liberarent, et sic aliquantulum Sacerdotis respiraret animus ex moerore. |
| 7 | Quod si Dominus aliquid per manus Sancti dispensandum alicunde dirigeret, mox in spiritu praevidens solitus erat dicere: Gratias agamus divinae Clementiae, nam unde fiat redemptio appropinquavit. |
| 8 | Continuo sine ambiguitate praesens probabatur effectus. |
| 9 | Quod dum accepisset in manibus, resoluta ruga frontis vultu florebat senior, gressu pergebat alacrior, lingua fluebat iucundior: ut crederes hominem pro redimendis aliis se ipsum servitutis vinculo liberandum. |