Venantius Fortunatus, Vita Germani, LXXII.
| 1 | Sed si exsequamur miraculorum singula quae suis gestis praesenti floruerunt in vita, haec sine fine sunt coepta, non erit modus in pagina. |
| 2 | Quia quaecumque Pontificis se convertit praesentia, nulla morborum generibus defuit medicina et quanta se obtulerunt languentium vulnera, salutis fudit tot semina. |
| 3 | Namque prima Pontificis exsequamur vel ultima, cum per salivam oris sui multa curata fuerint ulcera, purgata sint energumina. |
| 4 | Ante quem quamvis occulte venisset hostis nequitia, statim se manifestavit fraudulenta fallacia: ac de conspectu sancti viri quia celari non poterant, nec tolerabant praesentiam, terribili ululatu sua gemebant incendia, passim per loca volitantia exponebant et crimina, suspensi per aera: frequenter nec interrogati confitebantur et nomina. |
| 5 | Cum saepe suo impulsu currebant ad sanctum virum crucianda daemonia. |
| 6 | Cuius minister quo loco Sancti tenebat baculum, illic energumenus pendebat religatus aero vinculo, et quasi clavis affixo tenebatur vestigio. |