Venantius Fortunatus, Vita Germani, LXVII.
| 1 | Et quia beato viro nullum obstitit metallum, cum ligna, saxa, ferramenta ante ipsum soluta sunt, accidit una dierum Parisiis orationem cum daret ad ostium carceris, sequenti nocte trusis apparet lumen in carcere. |
| 2 | Visus est eis admonere quod foderent ut foris procederent. |
| 3 | Qui dicentes ad invicem domnum Germanum se vidisse, et signa singuli referunt. |
| 4 | Inventa costa de pecude, fodientes amovent lapidem, et praedicto amico Dei occurrunt ad ecclesiam matutino tempore, cum rediret ad requiem. |
| 5 | Sic multis causa salutis fuit imago Pontificis, et ad vicem beati Petri dedit nostri Sacerdotis ipsa figura remedia. |